monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, IV. Qualiter rex Parthorum Babyloniam diversasque nationes suo subiecit imperio. Et tunc Brutus in citeriore Hispania Gallicanis Lusitanis auxilia ferentes bello oppressit. Et Lepidus proconsul Vacceos in Hispania innoxios, dum expugnare conatur, ab eis amisso exercitu victus est; quando etiam Romae servi conspirantes, mox interfecti sunt. <<<     >>> VI. Quo in tempore conspiratio servorum longe lateque efferbuit, et mox a dominis seu Romanorum consulibus poenis adacti, deleti sunt. Quo in tempore Aethna ultra modum insolitos evomuit ignes, et in Africa locustarum magnitudo mari immersa ad littusque revoluta, nimiam corrupto aere pestilentiam mortalibus incussit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT V. Quibus diebus per Scipionem Aphricanum Numantia deleta est, et Attalus rex Asiae per testamentum sibi succedere populum Romanum fecit, quam eiusdem frater invasit, ad cladem populi Romani, suamque internecionem.

1 Scipio Africanus, consensu omnium consul creatus, ad obtergendam infamiam foederis quod Mancinus cum Numantinis pepigerat, dirigitur in Hispaniam. Qui non confestim aggressus est Numantinos quasi incautos quos semper noverat esse paratos, sed prius exercuit militem suum in castris, velut in scholis, quod tamen aliquid profuit.
2 Conserto namque praelio, quamvis prius impetum Romani non ferentes Numantinorum fugere coepissent, industria ducis atque audacia acerrime repressi, quos fugerant fugere coegerunt. Qua inopinata victoria laetatus Scipio, fossa urbem munivit, vallum sudibus praestruxit, et sic obsidione Numantinos contrivit. Igitur conclusi diu Numantini, et fame cruciati, deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia iuberentur.
3 Saepe etiam orantes iustae pugnae facultatem, ut tanquam viris mori liceret, ultimo omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi, non vini cuius ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo celiam vocant. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt.
4 Atrox diu certamen, et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se adversus Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello cedunt. Compositis tamen ordinibus non superantes, nec sicut fugientes in urbem revertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. Novissima se desperatione in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno atque igni consumpti sunt.
5 Romani nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam, neque etiam eversa Numantia, vicisse se magis Numantinos quam evasisse dixerunt. Unum Numantinum non victoris catena tenuit captivum, unde triumphum dederit, non vidit Roma aurum vel argentum quod igni superesse potuisset, quia apud pauperes non fuit, arma et vestem ignis absumpsit.
6 Igitur deleta Numantia, cum Scipio pacem componeret caeteris Hispaniae civitatibus, quemdam Celticum principem Tyresum nomine consuluit, quo opere Numantia prius fortiter repugnans duraret, dum Numantinorum adversus XL milia Romanorum diu dimicarent ac saepius vincerent. Qui respondit: Invicta concordia hoc egit. Quo etiam tempore Attalus Humenis filius moriens, per testamentum populum Romanum imperio Asiae succedere haeredem iusserat.
7 Hinc itaque Licinius Crassus consul et pontifex maximus adversus Aristonicum Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam pervaserat, cum instructissimo missus exercitu, praeterea magnis regibus, hoc est, Nicomediae, Bythiniae, Mitridate, Ponti et Armeniae, Ariarate, Cappadociae, Philomenae, Paflagoniae, eorumque maximis copiis adiutus, conserto tamen bello victus est, et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse iam circumventus ab hostibus et pene captus esset, virgam qua erat usus ad equum in oculum Thracis impegit.
8 Barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit dedecus et servitutem. Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi, et clade exercitus Romani, raptim in Asiam pervolavit, Aristonicum recenti victoria feriatum improvisum bello adortus, nudatumque omnibus copiis, in fugam vertit.
9 Cumque Statonicem urbem, ad quam ille fugerat, obsidione cinxisset, cruciatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit. Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.217 uldBPL24.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik