Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT IV. Qualiter rex Parthorum Babyloniam diversasque nationes suo subiecit imperio. Et tunc Brutus in citeriore Hispania Gallicanis Lusitanis auxilia ferentes bello oppressit. Et Lepidus proconsul Vacceos in Hispania innoxios, dum expugnare conatur, ab eis amisso exercitu victus est; quando etiam Romae servi conspirantes, mox interfecti sunt.
| 1 | Tunc siquidem in Oriente ex Parthorum sextus a Barsace, victo Demetrii praefecto, Babyloniam urbem finesque eius universos, victor invasit. Omnesque praeterea gentes, quae inter Hidaspen fluvium et Indum iacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem vicit et cepit. Quo pacto Diodorus quidam, cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen eius usurpavit. |
| 2 | Postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit. Interea Brutus in citeriore Hispania XL milia Callecorum, qui Lusitanis in auxilium venerant, asperrimo et difficili bello, quamvis incautos circumvenisset, oppressit. |
| 3 | Quorum in eo praelio L milia occisa, capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus proconsul Vacceos innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit. Sed mox accepta clade gravissima improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt; reliqui, exuti castris, armis etiam perditis, evaserunt. |
| 4 | Tunc etiam Romae puer ex ancilla natus est quadripes, quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aethna vastos ignes eructavit ac fudit. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod grave et atrox multitudine servorum, instructu copiarum, magnitudine virium fuit, ut non dicam praetores Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit. |
| 5 | Nam LXX milia servorum tunc in arma conspirantium fuisse refertur. |