monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, PRIMUM. Qualiter Matathias resistens Antiochi edictis leges patrias vindicaverit, Iudam ducem populo praefecerit, et ipse Iudas quomodo ad principatum sacerdotii pervenerit. <<<     >>> III. De eversione Tyri opulentissimae civitatis, et qualiter Achaia per Metellum consulem Romanis sit subiecta. Quibus temporibus, Androgeus Romae visus, quod portentum ingens pestilentia subsecuta est. Viriatus etiam vir pastoralis, Lusitanus, diversis praeliis Romanos vicit et fugavit. Demum a suis interfectus est.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Ionathae principatum sacerdotii adeptus.

1 Ptholomaeus, qui et Evergetes, annis XXIX. A reaedificatione templi CCCLXVI erat annus. Pontifex vero Iudaeorum Ionatha, qui post fratris Iudae necem successerat, non minus virtutis similitudine par quam natura germanitatis. Qui post multa in bellicis rebus opera, et sacris officia quae circa templi purificationem spectata ac probata sunt, suam quoque potentiam Romanorum amicitia corroboravit.
2 Antiochi quidem filio reconciliatur, non tamen horum ei quidquam profuit ad periculum evitandum. Namque Tryphon tyrannus, Antiochi quidem filii tutor, insidiis eum captans, et propter hoc amicis nudare cupiens, Ionathan cum ad Antiochum paucis comitatus Ptholemaidem venisset, dolo comprehendit; eoque vincto, contra Iudaeam movit exercitum.
3 Unde repulsus a Simone Ionathae fratre, quodque ab eo superatus esset, iratus tunc eumdem Ionathan interfecit. Simon autem fortiter regendis rebus intentus, non rudis, sed etiam probatus fraternae societatis triumphis, utinam et ipse tam perspicax ad fraudes cavendas quam manu validus, bellandique actibus satis spectatus!
4 equidem Gazam et Ioppem et Ianiam cepit et evertit, adversus etiam Triphonem Antiocho auxilium praebuit, sed regis aviditatem satiare non potuit, quamvis neci Triphonis suam quoque operam adhibuisset, non multo etiam post Antiochus Cendebeum ex ducibus suis ad vastandam Iudaeam opprimendumque servitio Simonem cum exercitu misit.
5 Ille autem, quanquam senior esset, bellum tamen iuveniliter administrat, et filios quidem suos, cum validissimis praemittit viris, parte vero multitudinis comitatus, alio latere aggreditur, multisque per multa loca insidiis etiam in montana dispositis, in omnibus superat, clarissimaque potitus victoria, pontifex declaratur, et post CLXX annos Iudaeos liberat a dominatione Macedonum.
6 Et hic autem moritur in convivio, captus insidiis Ptholomaei generi sui. Qui eius coniuge duobusque filiis in custodiam conclusis, certos misit nuntios, ut Ioannem III, cui etiam Hircanus fuit nomen, interficerent. Cognita autem nece quae parabatur, adolescens in civitatem properabat, multisque populis fretus, et propter memoriam fraternae virtutis, et quod iniquitas Ptholomaei cunctis esset invisa.
7 Voluit autem etiam Ptholomaeus alia porta civitatem ingredi, sed a populo reiectus est quam maturius Hircanum susceperat. Et is quidem statim recessit in aliquod ultra Hiericunta castellum, quod Dagon vocatur. Hircanus autem paternum honorem pontificatus mox assecutus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.214 uldBPL24.102

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik