monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 1
>>> Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Ionathae principatum sacerdotii adeptus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT PRIMUM. Qualiter Matathias resistens Antiochi edictis leges patrias vindicaverit, Iudam ducem populo praefecerit, et ipse Iudas quomodo ad principatum sacerdotii pervenerit.

1 Eodem tempore quo Ptholomaeus Fiscon in Alexandria regnabat, Antiochus vero crudeliter saeviendo Iudaeos diversis afficiebat poenis (uti in praecedenti libro succincto commemoravimus sermone) erat habitans aliquis in Modin vico Iudaeae Matathias filius Ioannis, sacerdos ab Hierosolymitis, habens filios quinque, quorum nomina sunt haec: Ioannes, qui et Gaddis; Simon vero, qui dictus est Matathias; et Iudas, qui vocabatur Machabaeus; et Eleazarus, qui dictus est Apphus; Abraham, qui et Ionatha. Iste ergo Matathias plangebat apud filios rapinam civitatis, et templi nuditatem, seu calamitates plebis, deputans melius esse pro patriis mori legibus, quam sine gloria vivere.
2 Venientibus autem ad Modin villam a rege Antiocho directis, ut cogerent Iudaeos facere quae praecepta erant a rege, et iubentibus illic constitutis immolare idolis, secundum regis iussionem, et primum Matathiam, qui doctrina vel fama gloriae reliquos anteibat, qui non solum se temperavit a sacrilegio, regalique edicto, verum etiam immolantem simulacris hostias de popularibus suis nactus, gladio transverberavit.
3 Et congregata manu ipse cum filiis suis, temerantes usum patrium, et iustitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur, sicut plerique iam eorum, dum sabbatho bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere. Et perseveravit in vero usque ad exitum vitae, habens studium defensionis et pietatis.
4 Sed cum sibi supremum diem adesse intelligeret, vocatis civibus atque assistentibus liberis, hortatus est ut tuerentur patriam, templique religionem ducemque Iudam Machabaeum curae ac sollicitudinis suae successorem reliquit. Qui bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris fide promptus, quam frequenter innumeras hostium copias parva manu fuderit, persequi non est praesentis negotii. Qui principatum sacerdotii propter excellentia merita populo sibi contradicente obtinuit, tribusque annis pontificatum rexit; et hoc ita contigit.
5 Onias princeps sacerdotum, qui et Menelaus vocabatur, filius Simonis, qui Antiochum Epiphanem adversus Iudaeos excitaverat, et suae legis proditor exstiterat, sicuti praemisimus in praecedenti libro, ab Antiocho iuniore occisus est, persuadente Laesia atque dicente hunc fuisse initium malorum, qui flexerat patrem illius cogere Iudaeos religionem patriam relinquere, et ipse, cum principatum obtineret, impulit Iudaeos proprias transgredi leges.
6 Post cuius interitum Achimus, qui et Ioachim, ex familia existens alia dolo sacerdotium obtinuit, ob quam causam Onias filius principis sacerdotis Oniae de quo praediximus, quod adhuc puerulus defuncto patre esset relictus, videns quod patruum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii Achimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum, fugit ad Ptholomaeum Aegypti, et honorem meruit ab ipso et uxore eius Cleopatra: locumque petit in regione Heliopolitana, ubi simile Hierosolymorum aedificavit templum.
7 Ioachim vero post multa quae contra leges in suos egerat cives, nolens deponere murum sanctuarii veterem, et constructum ab antiquis prophetis, plaga quidem Dei repentina percussus est, ex qua mutus in terram cecidit, et tortus per multos dies detestabiliter exspiravit, principatum sacerdotii tenens annis quatuor.
8 Quo defuncto, sacerdotium populus Iudae contradidit. Is namque Iudas templum ab Antiocho destructum nobiliter renovavit, et a sordibus idolorum mundavit, quod annis tribus pollutum fuerat atque desolatum, pro renovatione templi Deum laudibus et psalmis glorificans cum suis civibus sacrificia per dies octo celebravit. Audiens etiam Romanorum virtutem, cum eis amicitias foederavit, atque societatem.
9 Demum post multa praelia feliciter gesta contra Bacchidem dimicans, a sociis destitutus propriis, minime fugere volens, circumseptus ab hostibus multos interficiens adversariorum, et ipse percussus interiit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.210 uldBPL24.101

>>> Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Ionathae principatum sacerdotii adeptus.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik