Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT XI. Quibus diebus Romani innumeras multitudines hominum in Hispania trucidaverunt, oppida ultra CCC destruentes, everterunt, bellum etiam Macedonicum merito inter maxima computandum tunc gestum est. Punicum etiam bellum exortum est tertium. Quo confecto, igni ferroque Carthago penitus est eversa, anno postquam condita est sexcentesimo.
| 1 | Quo in tempore apud Romanos Fulvius Flaccus, praetor in citeriore Hispania, maximo praelio XXIII milia hominum fudit, IV milia cepit. Hinc Gracchus Sempronius in Hispania ulteriore CV oppida vacuata quassataque bellis ad deditionem coegit. Hinc Lucius Posthumius in citeriore Hispania XL milia hostium bello interfecit, Gracchus praetor ibidem iterum CC oppida expugnavit et cepit. |
| 2 | Quibus etiam diebus bellum Macedonicum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam Perseus, Philippi filius, quem Macedones secuti sunt, auxiliarios habuit Thraces, cum rege eorum Coti, et universos Illyrios cum rege Gentio. Gens namque Basternarum, quae, praedarum spe sollicitata, in auxilium eius properabat, sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. |
| 3 | Dum Danubium cum toto agmine super glaciem transirent, gelu concrepans enormitate ponderis, glacialis crusta dissilivit, universumque agmen quod diu sustinuerat mediis gurgitibus, victa tandem et comminuta destituit, atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta submersit. Pauci ex omni populo per utramque ripam vix concisis evasere visceribus. |
| 4 | Caeterum in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptholomaeus rex Aegypti, et Ariarates Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Itaque advenienti Crasso consuli Perseus occurrit, commissoque praelio, miserabiliter victi fuere Romani. Sequenti pugna, pene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. |
| 5 | Deinde Perseus, profligato multis praeliis exercitu Romano, in Illyricum transgressus. Sulcanium oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit; ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit, partim sub corona vendidit, partim secum in Macedoniam duxit, postea cum eo Aemilius Paulus consul dimicavit et vicit. |
| 6 | Nam XX milia peditum in eo bello interfecit. Rex cum equitibus subterfugit. Sed continuo captus, atque in triumpho cum filiis ante currum actus est, et post apud Albam in custodia defecit. Filius eius iunior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Plurima praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi. |
| 7 | Igitur cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset, et ex omnibus non esset qui ire Hispaniam vel miles vel legatus auderet, P. Scipio (qui postea Africanus erat), ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam, magnas strages gentium dedit. Saepius etiam militis quam ducis usus est officio. Nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit. |
| 8 | Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno praelio victus est, universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus, evasit. Eo tempore censores theatrum lapideum in urbe constitui censuerunt. Quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit, dicens inimicissimum hoc fore bellatori populo, ad nutriendam desidiam, lasciviaeque commentum, adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro comparata iusserit, sed etiam subsellia ludis pom prohibuerit. |
| 9 | Tertium hinc Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules, et Scipio tunc tribunus militum, filius, ut ferunt, maioris Africani, prope Uticam castra tenuerunt. Ibi Carthaginensibus evocatis, iussit ut arma et naves traderent. Nec mora, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. |
| 10 | Sed Carthaginenses postquam arma tradiderunt, et relicta urbe secedere procul a mari X milia passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creaverunt. Arma primum facere aggressi, aeris ferrique inopiam auri et argenti metallis suppleverunt. |
| 11 | Consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur. Muro passuum XXII milia amplexa, tota pene mari cingebatur, absque faucibus qui III milia passuum aperiebantur. Is locus murum XXX pedum latum habuit, saxo quadrato in altitudine cubitorum XL. Arx, cui Birsae nomen erat, paulo amplius quam II milia passuum tenebat. |
| 12 | Ex una parte murus imminens mari, quod mare stagnum vocant, quoniam obiectu protentae linguae strangulatur. Consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginensibus victi et repulsi sunt. Quos fugientes Scipio, repulso intra muros hoste, defendit. Censorinus in urbem rediit, Manilius, omissa Carthagine, ad Hasdrubalem arma convertit. Scipio, Masinissa mortuo, inter Masinissae filios tres Numidiae regnum divisit. |
| 13 | Quocirca Carthaginem reversus Manilius Degazam urbem expugnavit atque diripuit; Aphrorum ibi XII milia caesa, VI milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. Iuventinus praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus, cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est, anno ab Urbe condita sexcentesimo. Post bellum Punicum secundum Gneo Cornelio Lentulo, Lucio Mummio consulibus, Scipio superioris anni consul delere Carthaginem suprema sorte molitus, Gothonem ingreditur. |
| 14 | Ubi cum sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginenses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut quos belli clades, reliquos fecit, saltem servire liceat. Primum agmen mulierum satis miserabile post virorum magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum XXV milia, virorum XXX milia, memoriae traditum est. Rex Hasdrubal se ultro dedit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverant, voluntario praecipitio, igne consumpti sunt. |
| 15 | Uxor Hasdrubalis se duosque filios secum, virili dolore et furore femineo, in medium fecit incendium, eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. Ipsa autem civitas decem et septem continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de varietate conditionis humanae victoribus suis praebuit. |
| 16 | Diruta est autem Carthago, omni murali lapide in pulverem comminuto, septingentesimo anno postquam condita erat. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venundata est. Ita quarto quam coeptum fuit anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Quae tunc etiam bella in citeriore Hispania gesta sunt, et qualiter Bebius a Liguribus circumventus cum omni exercitu periit, quomodo etiam Fulvius consul, cum Gallograecis acerbissimum bellum gessit circa Olympum montem, et caetera bella quae tunc Romani per diversa gerebant loca, qui latius scire voluerit, Orosii caeterorumque historiographorum libros legere curabit. Statius Cecilius, comoediarum scriptor, clarus hisdem habetur diebus. |
| 17 | Qui natione Gallus erat, alii Mediolanensem eum fuisse ferunt, primum Ennii contubernalem, et anno sequenti post eius mortem et ipse mortuus est, et post Ianiculum sepultus. Ennius vero poeta septuagesimo aetatis suae anno, articulari morbo periit, sepultusque est in Scipionis monumento, in via Appia, intra primum ab Urbe milliarium. Tunc etiam Lucius poeta nascitur. |
| 18 | Romae descriptione facta, inventa sunt hominum CCCXXXIV milia. Quo in tempore Aristobolus philosophus commentarios scripsit in libros Mosi, et regi obtulit Ptholomaeo. Romani, interfecto Pseudophilippo, Macedones gentium dominos tributarios faciunt, regnumque Macedonum deficit. Carthago namque, ut praemisimus, igni ferroque funditus est eversa. |
| 19 | Antiochus, sicut superius meminimus, templum Domini polluit, et in eo Iovis Olympiaci simulacrum posuit. In Samaria autem super verticem montis Gaziri, ubi templum Sanabalath quondam aedificaverat, ad instar Hierosolymorum, in nomine summi Dei delubrum Iovis Pegrini Antiochus consecrari in eo iussit, ipsis Samaritanis ut id faceret precantibus. |
| 20 | Nunc vero ubi contaminationem atque vastationem templi ostendimus, duoque regna potentissima, Macedonicum scilicet atque Carthaginense, defecisse, finem etiam huius voluminis imponere decrevimus. |