Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT X. Qualiter Antiochus Aegyptum occupaverit, Romanis denuntiantibus, timore perculsus, ab ea discessit, Hierosolymam petens, templum spoliavit, et aram in ea statuens, immundis sacrificiis polluit, civitatemque vastando destruxit, et arcem ob custodiam Macedonum in eadem aedificavit, partem populi captivam duxit, et partem in ore gladii consumpsit; reliquos ritu gentium vivere instituit, contradicentes diversis poenis affici iussit. Et unde hoc malum exordium sumpsisse credebatur.
| 1 | Ptholomaeus Philomitor, annis XXXV. A reaedificatione vero templi anni sunt CCCXXXI. Macedonum rex Perseus erat. Defuncto itaque Seleuco rege Syriae, Antiochus frater eius gubernacula regni susceperat, qui Epiphanes nuncupabatur. Moritur etiam Ptholomaeus rex Aegyptiorum, qui similiter Epiphanes dicebatur, relinquens duos filios minores aetate. |
| 2 | Quorum unus, qui et maior erat, de quo nunc mentionem fecimus, Philomitor dicebatur, minor vero Fiscon. Antiochus pro suo feliciter imperio exercitum ducere deliberavit ad Aegyptum, tractus desiderio eius et continens filios Ptholomaei, ut debiles ac nequaquam tanta negotia regere praevalentes. Perveniens igitur cum magna virtute ad Pelusium, et dolo Philomitorem Ptholomaeum circumveniens, Aegyptum occupavit. |
| 3 | Et cum adisset loca Memphiticae civitatis, eam capiens contra Alexandriam ut obsidendo Ptholomaeum caperet, ambulavit. Expulsus vero est non ab Alexandria tantum, sed etiam a tota Aegypto, Romanis sibi denuntiantibus ut discederet a provincia. Per idem tempus defuncto Onia principe sacerdotum, fratri eius Antiochus sacerdotii contulit principatum. |
| 4 | Nam filius quem Onias reliquerat, adhuc infans erat. Iesu vero, qui frater erat Oniae, principatum sacerdotii rex abstulit iratus, et dedit eum iuniori fratri eorum nomine Oniae. Sic namque ad tres filios Simonis principatus sacerdotii, sicut praediximus, pervenit. Et Iesus quidem Iasonem se nominavit. Onias autem Menelaus est nuncupatus. Seditionem itaque princeps sacerdotum Iesus adversus Menelaum concitavit, et divisa in utrumque populi multitudine, pars plurima Iasonem adiuvabat. Unde laborantes Menelaus et qui ei consenserant ad Antiochum discesserunt. |
| 5 | Ad notitiam etiam eius perducentes quod vellent patrias relinquere leges, et conversationem et mores observare Graecorum, rogaverunt eum ut permitteret eis aedificare gymnasium Hierosolymis. Cumque concessisset, circumcisionem suam velaverunt, ut non appareret in denudatione Graecis esse dissimiles. Caeteraque omnia relinquentes, quae illis mos patrius imponebat, aliarum facta gentium ritusque sequebantur. |
| 6 | Igitur hae seditiones quae propter ambitionem atque dignitatem summi sacerdotii inter praedictos turpiter gerebantur fratres, atque dissensiones quae inter Hircanum Iosephi filium (de quo supra meminimus) eiusque fratres crudeliter actae sunt, maxima pullularunt calamitatum semina in populo Iudaeorum, dum adversum se alienigenarum arma provocantes, propria dilaniaverunt viscera; dum aliqui Seleucum eiusque principes, alii vero Antiochum illius successorem, ad desolationem templi destitutionemque populi evocaverunt, ut praemisimus. |
| 7 | Igitur reversus rex Antiochus ab Aegypto propter Romanorum timorem, ad Hierosolymorum civitatem ducit exercitum. Quo perveniens, cepit eam conflictatione cuiuspiam, aperientibus ei portas his qui voluntati eius consentiebant. Ingressusque civitatem Hierosolymorum multos interemit, sibi contraria sapientes, necnon et eos qui portas ei aperientes civitatem tradiderunt, propter templi divitias interfecit, multasque ab eo templo auferens pecunias, ad Antiochiam reversus est. |
| 8 | Postquam autem exspoliavit templum, ita ut vasa Dei asportaret, et lucernas aureas et aram auream, et mensam, et sacrarium, neque de velis abstinuit, quae ex bysso, et purpura, et cocco erant. Exhauriens autem et thesauros, nihilque penitus relinquens, ad maximum Iudaeos propter huiusmodi causam luctum usque perduxit. |
| 9 | Nam et quotidianas immolationes, quas Deo secundum leges offerebant, celebrari prohibuit. Depraedans autem totam civitatem, quosdam interfecit, alios captivos cum uxoribus et filiis deduxit, ita ut numerus multitudinis captivorum usque X milia existere videretur. Incendit etiam optima eius loca, et deponens muros, arcem aedificavit in interiori parte civitatis. |
| 10 | Nam alta et eminentior erat prius templo, et propter hoc muniens eam muris altis et turribus, custodiam Macedonum ibi disposuit. Manebant in arce etiam nihilominus homines impii, et moribus maligni, a quibus cives multa et acerba subinde patiebantur. Aedificans vero et in sacrario aram, super eam porcos immolavit, hostias non legitimas nec patriae religioni Iudaeorum congruas. Coegitque etiam eos relinquere religionem patriam, idolum venerari, aedificare etiam in unaquaque civitate et vico templa Iudaeorum, et aras collocantes, immolare super eas porcos omni die praecepit, et ne quis circumcideretur inhibuit. |
| 11 | Interminatus est etiam tormenta gravissima, si quis propter haec facere inveniretur. Constituit itaque praepositos, qui cogerent eos imperialia mandata perficere. Et multi quidem Iudaeorum sponte, alii vero propter timorem imminentis regis praecepta sequebantur. Probatissimi et generosissimi detestabile facinus exsecrantes, patriis legibus adhaeserunt, propterea diebus singulis poenis afflicti, et amare passi tormenta, trucidabantur. Nam et verberati, et diversis cruciatibus fatigati, adhuc viventes crucis patibulo figebantur. |
| 12 | Uxores vero pariter et filios quos circumciderunt, propter voluntatem regis laqueis suffocabant, parentum eos cervicibus illigantes. Insuper et si apud aliquem volumen inventum fuisset sacrum aut lex, is crudeli sorte moriebatur. |