Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT IX. Relatio qualiter Philippus Macedonum rex a Romanis victus Demetrium filium suum obsidem dederit, Similiter Nauides, Atheniensium dux, a Romanis victus, filium suum Armenem obsidem tribuit. Cum quibus diversae nationes sunt Romanis subiectae. Antiochus etiam rex Syriae cum omnibus suis copiis bis victus, terra marique vectigal solvere coactus.
| 1 | Apud Romanos vero iisdem diebus bellum Punicum secundum finitum est. Cui Macedonicum continuo successit, quod Q. Flamminius consul sortitus, post multa et gravissima praelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo regi eorum dedit. Deinde cum Lacedaemonis pugnavit, victo Nauide duce eorum, nobilissimos obsides, Demetrium Philippi et Armenem Nauidis filium, ante currum duxit. |
| 2 | Romani captivi, qui sub Hannibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eo tempore Insubresboi atque Caenomanni, contractis in unum viribus cum Hamilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam, Placentiamque vastantes, difficillimo bello, a Lucio Fulvio praetore superati sunt. |
| 3 | Postea Flamminius proconsul Philippum regem, et cum eo Thracas, Macedones, Illyricos, multasque praeterea gentes, quae in auxilium eius venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt, VIII milia hostium eo die caesa, V milia capta Libyus scribit. Valerius dicit XL milia trucidata, Claudius vero XXXII milia interfecta commemorat. Igitur Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. |
| 4 | Tunc etiam Hannibal, propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos ferebantur, exhiberi Romano senatu iussus, clam ex Aphrica profectus, ad Antiochum migravit. Quem cum apud Ephesum invenisset, cunctantem mox ad bellum impulit Scipio Aphricanus inter caeteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale colloquium familiare habuit. |
| 5 | Sed infecto pacis negotio, ab Anthiocho discessit. In utraque Hispania per Flaminium, Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. P. Cornelio Scipione. M. Acilio Glabrione consule, Antiochus, quamvis Thermopilas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello, a consule Glabrione superatus, vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. |
| 6 | Is habuisse fertur armatorum LX milia, e quibus XL milia caesa, capta plus quam V milia fuisse referuntur. Alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio XX milia hostium interfecit. Sequenti anno Scipio Africanus habens in auxilio Eumenen, Attali filium adversus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit. |
| 7 | Antiochus, victo Hannibale atque in fugam acto, simulque omni exercitu amisso, pacem rogavit, eoque iure eam obtinuit, ut annis singulis I milia talenta Romanis vectigalis nomine persolveret, filiumque Aphricani, quem utrum explorantem an in praelio cepisset incertum est, ultro remisit. Eodem tempore Aphricanus, ab ingrata sibi urbe diu exsulans, apud Amitternum oppidum morbo periit. |
| 8 | Iisdem etiam diebus Hannibal apud Brisiam Bythiniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno se necavit. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque nunc manet. T. Livius tragoediarum scriptor, clarus eo tempore habebatur. Qui ob ingenii meritum, a Livio Salinatore cuius liberos erudiebat, libertati donatus est. |