Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT VIII. Rex Ptholomaeus Epiphanes per ducem suum, nomine Scopam, humilem Syriam, Iudaeam, atque Samariam in suam recepit ditionem, quas Antiochus nuper ab eius abstulerat potestate. Iterumque Antiochus, devicto Scopa, suae easdem regiones ditioni subiecit.
| 1 | Phtolomaeus, qui et Epiphanes, annos XXIV. Sub Phtolomaeo Machabaeorum martyres coronantur. Sub huius tempore gesta sunt quae historia II libri Machabaeorum continet. A reaedificatione vero templi anni sunt CCCVII. Pontifex Iudaeorum Onias, qui et supra. Ptholomaeus ergo Epiphanes, defuncto patre Philopatore, magnam virtutem militum misit cum duce nomine Scopa contra humilem Syriam, multasque eorum civitates cepit. |
| 2 | Inter quas gentem Iudaeorum bello victam recepit, quam nuper Antiochus sibi sociaverat, victo Ptholomaeo Philopatore. Et non post multum, Antiochus Scopam vicit, confligens contra eum iuxta fontem Iordanis, multosque de exercitu eius stravit. Postea vero Antiocho capiente Samariam et civitates Syriae, ibidem quas Scopa tenuerat, sponte gens Iudaeorum ad eum transiens, in civitatem omnem eius exercitum suscepit, et elephantis abundanter alimenta praebuit, et obsidenti eos qui ab Scopa in arce Hierosolymorum relicti sunt custodes prono animo auxilium praestiterunt. |
| 3 | Igitur Antiochus, iustum arbitratus Iudaeorum erga se studium liberaliter remunerandum, scripsit magistratibus, et amicis, testimonium exhibens, quod ab eis bene tractatus est. Sed et donationes, quas eis pro gratia retribuere cogitavit, manifeste illis innotuit, id est, ut civitatem destructam reficerent, in eam habitatores congregarent dispersos. |
| 4 | Ad immolationes vero victimarum vini et olei, et libani pretium, argenteorum XX milia, ad similam autem tritici modios I milia et CCCCLXXV, et salis modios CCCLXXV, praebere iussit. Ad porticus vero templi, seu ad alia quae delapsa erant aedificia, materiem ex Libano concessit. Omne genus Iudaeorum secundum proprias leges conversari permisit. Sacerdotes et scribas templi atque cantores sacros a tributis quae pro suo capite dabant relaxavit. Eos vero qui ex ipsa civitate servitio addicti erant, eorumque genitos libertati donavit, et substantias eis reddi praecepit. |
| 5 | Edictum autem per omne suum misit imperium causa ornatus templi, in quo continebatur, neminem alienigenarum intra muros templi ingrediendi habere licentiam, nec Iudaeos, nisi purificatos secundum patriam legem, neque inferri in civitatem carnes animalium, quae Iudaeis interdictae sunt, sed solitis patriae uti permissum est, quibus Deo sacrificandum lex divina censuit. |
| 6 | De his ita eo tempore apud Iudaeos rebus gestis Polybius Megalopolitanus in historiae suae libro XI, ita dicit: Ptholomaei dux Scopa, ad superiora vadens loca, superavit hiemis tempore gentem Iudaeorum. Dicit namque et in eodem volumine qualiter Scopam Antiochus devincens, Bathaniam et Samariam, et Abella et Cedar cepisset. Paulo post vero tradiderunt se ei Iudaei, qui circa templum habitabant. |
| 7 | Postea vero ut amicitiam et foedus Ptholomaeus cum Antiocho composuit, dedit ei filiam suam Cleopatram ad nuptum, concedens ei humilem Syriam et Samariam, et Iudaeam et Phoenicen dotis nomine. |