monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, VI. Ptholomaeo Philopatre regnante, Iudaeorum LX milia ab Antiocho sunt interfecta, et ea ab eo passi sunt, quae in tertio continentur Machabaeorum libro. <<<     >>> VIII. Rex Ptholomaeus Epiphanes per ducem suum, nomine Scopam, humilem Syriam, Iudaeam, atque Samariam in suam recepit ditionem, quas Antiochus nuper ab eius abstulerat potestate. Iterumque Antiochus, devicto Scopa, suae easdem regiones ditioni subiecit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT VII. Quibus diebus infestissimus Romanorum hostis Hannibal, cum copioso exercitu de Hispania profectus, in Italiam venit. In qua decem et tres annos continuo perseverans, quam gravia et quanta cum Romanis gesserit bella, Romanosque attriverit usque ad ultimam pene desperationem. Et qualiter ab Italia revocatus in Aphricam, et in ea victus sit a Scipione, cum ante victor frequentissime exstitisset. Et dum a domestico Romani premerentur hoste quem in patria ferre nequibant, cum quibus externis populis susceperit bella.

1 Igitur Romani infestissimum atque intolerabilem hostem Hannibalem eo tempore perpessi sunt. Quod eo modo contingit: Carthaginenses namque graviter ferebant quod dudum domini gentium insularumque tributa darent, quae prius accipere solebant. Urebant nobilem populum ablatum mare, insulae raptae. Hinc ultionem puer Hannibal ad aram iuraverat patris sui Hamilcaris.
2 Igitur in causam belli Saguntus Hispaniae nobilis et opulenta civitas amica Romani populi electa est. Quam Hannibal, causas novorum motuum quaerens, primum bello petiit, deinde obsidione cinxit, fame excruciavit, octavo demum mense delevit. Legatos etiam quos Romani propter sociam civitatem direxerant, a suo iniuriosissime conspectu absterruit.
3 Inde Pirineum montem transgressus, inter ferocissimas Gallorum gentes, ferro viam aperuit, et nono demum die a Pirineo ad Alpes pervenit, ubi dum montanos Gallos repellere eum ab ascensu obnitentes bello superat, atque invias rupes igni ferroque rescindit, ibi triduo commoratus, quinto demum die, cum maximo labore ad plana pervenit.
4 Fuisse tunc exercitum eius in C milia peditum, et XX milia equitum, definiunt. Scipio consul Hannibali primus occurrit, commissoque praelio apud Ticinium ipse Scipio graviter vulneratus, per Scipionem filium admodum praetextatum (qui post Aphricanus cognominatus est) ab ipsa morte Poenorum dux liberatus evasit. Caesus est ibi omnis pene Romanus exercitus.
5 Pugnatum deinde eodem consule ad flumen Trebiam, iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul, cognito collegae casu, a Sicilia cum exercitu rediit. Qui similiter apud eumdem fluvium congressus, amisso exercitu, pene solus evasit. In eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est.
6 Qui postea cum in Hetruriam primo vere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo immobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus obriguit: ubi magnus hominum numerus, iumenta complurima, elephanti autem pene omnes frigoris acerbitate perierunt. At vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit.
7 Magonem quoque Poenorum ducem bello vicit et cepit. Diris tunc etiam Romam prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae, sol quoque pugnasse cum luna apud Capemenas, interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, apud Falices coelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse.
8 Igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris esse quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus arripuit propiorem, sed plaustrem viam, et tunc forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat. De quibus dictum est: . . . . . Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Hannibal, nebulis, maxime quae de palude exhalabantur, prospectum offerentibus, magnam partem sociorum iumentorumque perdidit.
9 Ipse autem uni elephanti qui solus superfuerat supersedens, vix difficultatem itineris evasit. Sed oculum (quo iamdudum aeger erat) violentia frigoris, vigiliarum ac laboris, amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumiacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Transimennum lacum facta est, ubi exercitus Romanus infelicissime arte circumventus Hannibalis, funditus trucidatus est
10 Ipse quoque consul occisus est, XXV milia Romanorum in eo praelio caesa, capta referuntur. De exercitu Hannibalis ceciderunt.
11 Famosum hoc apud Transimennum lacum certamen fuit, tanta clade Romana maxime, cum ita intentus pugnantium [Al., pugnantium animus] exstiterit, ut gravissimum terraemotum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Hinc consules Lucius Aemilius, Terentius Varro, contra Hannibalem missi sunt.
12 Sed impatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas, Apuliae vicum, omnes pene Romanae spei vires perierunt. Nam in ea pugna XLIV milia Romanorum interfecta sunt. Quanquam de exercitu Hannibalis magna pars caesa est, nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extremam internecionem adducti sunt. Periit enim in eo bello consul Aemilius Paulus, consulares autem praetorii viri XX interfecti sunt: senatores vel capti vel occisi sunt XXX, nobiles viri CCC, pedestrium militum XL milia, equitum III milia et D. Varro consul cum L equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset.
13 Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat.
14 Usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarent. Quod auctore Cecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio, tribunus tunc militum, idem qui post Aphricanus, districto gladio eum deterruisset, ac potius pro patriae defensione in sua verba iurare coegisset.
15 Romani ad spem vitae quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem decimum Iunium creant. Qui delecto habitu ab annis decem et septem, immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit.
16 Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis [Al. add. oblatos], vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis, sacramento militiae adegit, et arma quae deerant templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Ita equester ordo, ita plebs trepida, oblita studiorum, in commune consuluit.
17 Iunius itaque dictator, antiquum quoque Romanae miseriae factum recolens, per supplementa exercitus edicto, velut asylo patefacto, homines quicunque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit. Quorum numerum ad virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia, ad Hannibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc Lucius Posthumus praetor adversus Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est.
18 Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Maximo consulibus, Claudius Marcellus ex praetore proconsul designatus, Hannibalis exercitum praelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum comparantem gravissimo bello oppresserunt.
19 Nam XXXV milia militum de exercitu eius, vel caede, vel captione minuerunt. Celtiberos milites quam prima externam manum Romani in castri habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt.
20 Sempronius Gracchus proconsul ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. Centenimus Paenula centurio decerni sibi ultro bellum adversum Hannibalem petiit, a quo cum militum quos in aciem adduxerat caesus est. Post hunc Gneus Fulvius praetor ab Hannibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Eo tempore cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferre nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta, unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem; alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem; tertium in Sardinia contra Sardos, et alterum Hasdrubalem Carthaginensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur, et tamen fortis in alterutrum desperatione in meliora profecit.
21 Nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, Gneo Fulvio Publio consule, Hannibal de Campania movit exercitum, et cum ingenti clade omnium, per Sedecinum Suessanumque agrum via Latina profectus ad Anianum fluvium tribus milliaribus ab Urbe consedit, incredibili totius civitatis metu, cum senatus populusque curis trepidus, matronae quoque amentes pavore, per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent.
22 Ipse autem Hannibal cum expeditis equitibus usque ad portam Collatinam infestus accessit. Deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et consules Fulvius cum proconsule non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrinque acies constiterunt in conspectu Romae praemium victoris futurae, tantus subito se imber e nubibus grandine mistus effudit, ut turbata agmina, vix armis retentis, in sua se castra colligerent. Deinde cum, serenitate reddita, in campum copiae atque aciem redissent, rursum violentia fusa tempestas, maiore metu mortalium audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit.
23 Tunc conversus in regionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo voluntatem non dari, modo potestatem. At vero in Hispania, ambo Scipiones, a fratre Hasdrubalis interfecti sunt. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule. Principes Campanorum veneno mortem sibi consciverunt, senatum omnem Capuae etiam prohibente senatu Romano, Fulvius Sulpicius necavit.
24 Interfectis in Hispania Scipionibus, cum omnibus incusso pavore cunctantibus Scipio se admodum adolescens ultra obtulisset, et pecuniae penuria esset aerarii, Claudio Marcello et Valerio Levino auctoribus, qui tunc consules erant, aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos singulos, bullasque sibi ac filiis, et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent.
25 Scipio Aphricanus annis natus XXIII imperium in Hispaniam proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrrhineum transgressus, primo impetu Carthaginem novam cepit, ubi stipendia maxima, praesidiaque valida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur. Ibi etiam Magonem fratrem Hannibalis captum cum caeteris Romam misit. Levinus consul ex Macedonia rediens, Agrigentum urbem Siciliae expugnavit, ibique Hannonem Aphrorum ducem cepit, XL civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit.
26 Hannibal in Italia Gneum Fulvium proconsulem, XI praeterea tribunos, et XIV milia militum interfecit. Marcellus consul cum Hannibale triduo continuo dimicavit. Prima die pari pugna discessum est, sequenti victus consul, tertio victor, VIII milia hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciverat, iterum expugnavit et cepit, ibique ingentes copias Hannibalis cum ipso duce eius Carthalone delevit, XXX milia hominum captivorum vendidit, et pretia in fiscum retulit.
27 Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Hannibale cum exercitu occisus est. Scipio in Hispania Poenorum ducem Hasdrubalem vicit, et castris exuit. Praeterea LXXX civitates aut deditione aut bello in potestatem redegit; Aphris sub corona venditis sine pretio dimisit Hispanos. Hannibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum insidiis circumventos interfecit.
28 Claudio Nerone et Marco Libio Salinatore consulibus, cum Hasdrubal Hannibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam veniret, iussusque a Carthaginensibus ut fratri cum copiis iungeretur, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret, et cum maturato adventu descendisset iam ex Alpibus, consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano ignorante Hannibale praeventus, cum omni exercitu suo interfectus est.
29 Nam LVIII milia de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt V milia et CCCC, Romanorum autem civium III milia inter eos reperta atque revocata sunt. Quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam et ab exercitu eorum XIII milia ceciderunt, Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est. Quo viso et simul clade Poenorum cognita, anno XIII cum in Italiam venerat, refugit in Brutios.
30 Post haec anno continuo inter Hannibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus agebatur. Interea Scipio universa Hispania a Pyrrheneo usque ad Oceanum in provinciam redacta, Romam venit. Consul cum L. Crasso creatus, in Aphricam transiit, Hannonem Hamilcaris filium ducem Poenorum interfecit, exercitum eius partim caede, partim captivitate disperdidit.
31 Nam XI milia Poenorum eo praelio occidit. Sempronius consul cum Hannibale congressus et victus refugit, Scipio in Aphrica aggressus hyberna Poenorum atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi.
32 Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad exstinguendum concurrerunt: quare ab armatis facile oppressi sunt. In utrisque XL milia hominum igni ferroque consumpta sunt, capta V milia, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre effugerunt; Hasdrubal imperator Carthaginem profugus venit. Itaque Sifax et Hasdrubal mox plurimum reparavere exercitum: atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt.
33 Sifacem fugientem Lelius et Masimissa ceperunt, caetera multitudo Cirtam fugit. Quam Masinissa oppugnatam in deditionem recepit, Sifacem ad Scipionem vinctum catenis deduxit. Quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captivis perducendum Lelio tradidit. Hannibal redire in Africam missus, ut fessis Carthaginensibus subveniret, flens reliquit Italiam, omnibus Italici generimilitibus, qui sequi nollent, interfectis, cum ad Africanum littus propinquaret, iussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis atque inde speculari quam regionem teneret, sepulcrum dirutum se prospexisse respondit.
34 Abominatus dictum Hannibal, deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. Qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit. Deinde colloquium Scipionis petiit. Ubi cum se diu attoniti, admiratione mutua, duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio, praelium consertum est.
35 Quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum, Romanis victoriam contulit. LXXX elephanti ibi vel capti vel occisi sunt, Carthaginensium interfecta sunt XX milia. Hannibal ante omnia praelium et in praelio expertus cum paucis, hoc est vix IV equitibus inter tumultum elapsus ad Rumetum confugit.
36 Postea Carthaginem post XXXVI annos quam inde parvus cum patre exierat venit, consultantique senatui nullam esse residuam spem, nisi petendam pacem, persuasit. Gaio Cornelio Lentulo Publio, Eliopeto consulibus, Carthaginensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. Naves tamen plus quam D in altum productae, in conspectu civitatis incensae sunt.
37 Scipio iam tunc cognomento Africanus, triumphans Urbem ingressus est. Quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginensium captivus pileatus (quod insigne indultae sibi libertatis fuit) triumphantem post currum secutus est. Nevius comicus Uticae moritur, pulsus Roma factione nobilium, ac maxime Metelli. Plautus Romae moritur.
38 Qui propter annonae difficultatem ad molas manuarias pistori se locaverat. Ubi quoties ab opere vacasset, scribere fabulas solitus erat ac vendere.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.194 uldBPL24.92

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, VI. Ptholomaeo Philopatre regnante, Iudaeorum LX milia ab Antiocho sunt interfecta, et ea ab eo passi sunt, quae in tertio continentur Machabaeorum libro. <<<     >>> VIII. Rex Ptholomaeus Epiphanes per ducem suum, nomine Scopam, humilem Syriam, Iudaeam, atque Samariam in suam recepit ditionem, quas Antiochus nuper ab eius abstulerat potestate. Iterumque Antiochus, devicto Scopa, suae easdem regiones ditioni subiecit.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik