Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT VI. Ptholomaeo Philopatre regnante, Iudaeorum LX milia ab Antiocho sunt interfecta, et ea ab eo passi sunt, quae in tertio continentur Machabaeorum libro.
| 1 | Ptholomaeus Philopater, annis XVII.A reaedificatione vero templi, anni CCXC erant. Sub hoc item principe victi Iudaei, et LX milia eorum caesa ab Antiocho rege Syriae, et ea quae in tertio Machabaeorum libro scripta sunt evenisse referuntur. Igitur Iudaeos eo in tempore ab Antiocho Magno Asiam regente multa contigit tolerasse mala, dum terra eorum diversis calamitatibus subiaceret, cum illis qui humilem Syriam habitare videbantur. |
| 2 | Nam cum Antiochus pugnasset contra Eupatorem Ptholomaeum, et eius filium Ptholomaeum, cognomine Epiphanem, laborare contigit Iudaeos, Antiocho vincente eadem pati, ut pares existerent navi turbatae et tempestatibus fluctuanti, dum inter felicitatem et calamitatem Antiochi fuissent communiter constituti. Cumque vicisset Ptholomaeum Antiochus, Iudaeam capiens crudeliter eam afflixit. |
| 3 | Pontifex vero Iudaeorum Onias erat, existens filius Simonis, ad quem rex Spartanorum (id est, Lacedaemoniorum) Arius nomine legationem direxit, et epistolas, in quibus continebatur Iudaeos et Lacedaemones ex uno exstitisse genere, et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse; iustum ergo esse ut fratres existerent, et per legatos quae necessaria adiudicarent peterent, eorumque propria reputarent communia. |
| 4 | Rex vero Macedonum Philippus erat. |