Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT V. Eodem tempore Parthi a iugo Macedonum recedunt, Romani per anni unius spatium pacifice sine bello degerunt: quod eis non contigerat per annorum spatium CCCCL, id est, a tempore Numae regis. Hinc sequuntur ingentia et gravia bella, quae inter Romanos et Gallos atque Histros, Illyriosque gesta sunt.
| 1 | Parthi vero eo tempore ab imperio Macedonum recesserunt, quibus regnavit primus Arsaces, unde et Arsacides dicti. Macedoniae vero Demetrius, post Antigonum regnavit. Apud Romanos vero, post primum Punicum bellum, Romani per anni spatium sine bellicis conflictationibus quieverunt, portaeque Iani clausae sunt, post annos scilicet CCCCL, id est, a Numa successore Romuli, sub quo pacifice degerant, usque ad praedictum tempus. |
| 2 | Hinc sequenti anno Romanorum legati ab Illyricis interfecti sunt, post cum ipsis atrocissimum bellum gestum est, in quo multis oppidis populisque deletis, reliqui se Fulvio et Posthumio consulibus dediderunt. Hinc senatus magna fortitudine consternatus, defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriori Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime gestatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est, itaque permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. |
| 3 | Quo facto, in utriusque consulis exercitu DCCC milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit, ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCCXLVIII milia et CC, equitum vero XXVI milia et DC, et caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Arretium, Attilius consul occisus est, DCCC milia [Al. DCCLXXX milia] Romanorum. Nec saltem tanta, quanta eos terrere debuit caesa sui parte fugerunt. |
| 4 | Nam eorum tunc interfecta historici tradunt. Quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis, tanta agmina diffugisse, quia se in aliis victoriis, non viribus animorum praevaluisse, sed bellorum experientia proventibus prodiderunt. Quis enim crediderit in exercitu Romanorum numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? |
| 5 | Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane XL milia Gallorum trucidata sunt. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum insubribus Gallis, quorum interfecta sunt XXIII milia, capta sunt. Eo deinde anno qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia. |
| 6 | Misera utique, quae hinc fremitu hostium inde nequitia daemonum terrebatur. Namque in Piceno, flumen sanguine effluxit, et apud Tuscos coelum ardere visum est, et Arimini nocte multam lucem claram effulsisse, ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse. Tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut, labentibus vulgo tectis, ingens quoque ille colossus rueret. Eodem anno Flaminius consul, contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, adversum Gallos conflixit et vicit. |
| 7 | In quo bello Gallorum caesa, XVII milia capta sunt. Post haec Claudius consul gestatorum XXX milia delevit, ubi etiam ipse Iudomarum regem in primam aciem progressus occidit, et inter multa Insubrium, quae ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam cepit. Deinde Histri novi hostes excitati sunt, quos Cornelius Minutiusque consules multo quidem Romanorum sanguine subegerunt. Quibus diebus Q. Ennius poeta claruit: qui Romam translatus habitavit in monte Aventino, parco admodum sumptu, et unius ancillae ministerio contentus, Zeno stoicus moritur, Antigonus vero successor Demetrii, Macedonum rex, Atheniensibus libertatem reddidit. |