Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT IV. Regnante Ptholomaeo Evergete, Iesus librum Sapientiae composuit, Iosephus autem Iudae regis gratiam in tantum promeruit, ut dux non solum Iudaeae et Samariae, sed etiam Syriae et Phaenicis constitueretur.
| 1 | Ptholomaeus Evergetes annis viginti sex. A reaedificatione vero templi, anni erant transacti ducenti sexaginta quatuor, sub quo Iesus filius Sirach Sapientiae librum composuit. Principatum vero sacerdotii, defuncto Eleazaro, patruus eius Manasses suscepit. Cuius post vitae finem, Onias successit, filius existens Simonis, cognomine Iusti. |
| 2 | Qui Simon frater Eleazari, sicut praediximus, erat. Qui Onias, parvulus mente et pecuniis avarus existens, pro populo regium vectigal, quod patres eius ex propriis dabant expensis, id est viginti talenta pecuniarum non reddens, ad iram regem Ptholomaeum commovit. Qui per legatum Oniam culpans non reddentem tributa, interminabatur ad iugera terram Iudaeorum metiri, et milites illuc ad habitandum mittere velle, si non illico eius consueta redderentur tributa. |
| 3 | Quae res Iudaeis maximum incussit pavorem, quamvis Oniam, avaritiae deditum, minime flecteret. Sed dum haec eius sororis filius Iosephus cognovisset, ultro se legatum ad Ptholomaeum populi necessitate obtulit, vir sagacissimus et inter suos nobiles. Qui apud Ptholomaeum tantam promeruit ob plurima familiaritatem obsequia, ut non solum populum suum ab imminenti liberaret periculo, sed etiam dux Iudaeae atque humilis Syriae seu finitimarum regionum constitueretur: is namque viginti et duobus annis Syriae tributa et Phoenicis atque Samariae dispensavit. |
| 4 | Qui populum Iudaeorum a paupertate et debilitate ad clarissimas rerum causas usque perduxit. Defuncto autem Iosepho, populum contigit Iudaeorum seditionem pati propter filios eius. Nam maiores natu, livore excitati invidiae adversus Hircanum, ultimum Iosephi filiorum propter sagacitatem atque animi agilitatem, seu gratiam quam apud Ptholomaeum regem adeptus fuerat, bellum gerentibus dissensit ab invicem multitudo. Plures quidem maioribus auxilium ferebant cum principe sacerdotum Simone, qui cognatus eorum et affinis erat. |
| 5 | Hic enim Simon principatum sacerdotii, defuncto eius patre Onia, susceperat. Igitur Hircanus descendens ab Hierosolyma trans Iordanem, ubi turrim aedificavit fortissimam, ex lapide albo construens eam, et totam usque ad terram sculpsit, animalibus diversis et reliquis mirabilibus aedificiis locum munivit, quem Tyrum nuncupavit. |