monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, II. De diversis inter Romanos et Carthaginenses terra marique praeliis, et innumera multitudine ex utrisque partibus hominum interfecta, quae continua miserorum bella per annos viginti quinque duraverunt. <<<     >>> IV. Regnante Ptholomaeo Evergete, Iesus librum Sapientiae composuit, Iosephus autem Iudae regis gratiam in tantum promeruit, ut dux non solum Iudaeae et Samariae, sed etiam Syriae et Phaenicis constitueretur.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT III. Quo tempore ignis et inundatio aquarum insolita pene Urbem deleverunt.

1 Quo etiam tempore diversae ignium aquarumque clades pene consumpserunt Urbem. Nam Tyberis, insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem vel diuturnitate vel magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Ignis etiam, incertum unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus, hominum domorumque miserabilem stragem fecit.
2 Dehinc cum omnia in circuitu fori depopularetur, aedem Vestae corripuit: ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressit. Quibus diebus argenteus nummus primum in Urbe est figuratus. Antiochus vero, qui et Soter, post Seleucum in Syria et Asia regnabat: quoniam Seleucus, Demetrio capto in Sicilia, destructo regno Asiae, ex utroque regno, id est Asiae et Syriae, unum fecerat imperium.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.190 uldBPL24.90

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik