monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, PRIMUM. Textus narrationis, qualiter Ptholomaeus Philadelphus Eleazarum summum sacerdotem Iudaeorum honoravit muneribus et templum. Captivos etiam Iudaeorum ultra centum millia relaxavit. Septuaginta quoque ex senioribus sapientissimis ad se venire fecit, et divinas leges interpretari iussit. <<<     >>> III. Quo tempore ignis et inundatio aquarum insolita pene Urbem deleverunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT II. De diversis inter Romanos et Carthaginenses terra marique praeliis, et innumera multitudine ex utrisque partibus hominum interfecta, quae continua miserorum bella per annos viginti quinque duraverunt.

1 Cum haec quae praemisimus sub Ptholomaeo in Iudaea atque Aegypto ita se haberent, Romani Appium Claudium consulem, Mamertinis auxilia deposcentibus contra Ieronem Syracusanum, regem potentissimum, et Poenorum copias, quas ipse rex conduxerat, miserunt. Qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex, rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit.
2 Qui cum viribus infractis pacem rogaret, multatus argenti talentis ducentis, accepit. Consules vero Hannibalem Poenorum imperatorem, dum in Agrigento, Siciliae civitate, obsidione cinxissent, ad summam egestatem eum perductum inopia consumpsisset, nisi Hanno, novus imperator Carthaginensium, cum equitibus mille quingentis et triginta millibus peditum, et triginta elephantis, ex improviso intercessisset, expugnationemque civitatis paulisper distulisset: sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt. Hannibal senior cum paucis effugit. Qui cum iterum oram Italiae maritimam instructa classe septuaginta navium vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt, quod Diulus consul celeriter implevit.
3 Nam intra quadraginta dies quam arbores caesae erant, centum triginta navium classis deducta in ancoris stetit. Asina Cornelius consul, fraude Punica, dum ad Lipparam insulam perveniret, ab Hannibale captus in vinculis necatus est. Quem mox Diulus alter consul, ut occisum audivit, commisso navali praelio vindicavit: nam Hannibal, cum perditionem sui exercitus cerneret, amissa navi qua vehebatur, scapha subductus aufugit. Hanno vero, qui in loco eius subrogatus fuerat, a Scipione consule dehinc interfectus est.
4 Hinc enim Calarinus consul Romanorum, dum Camarinam Siciliae urbem peteret, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae iam dudum praestruxerant. Qui cum resistere vel evadere non posset, Calpurnii Flammae virtute liberatus est. Siciliae namque urbes Romanis subiectae sunt. Consules vero dum in Aphricam bellum transferre niterentur, cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt. Quibus Hamilcar Poenorum imperator et Hanno classi praefectus occurrit.
5 Conserto navali praelio, Carthaginenses in fugam versi, sexaginta et quatuor naves perdiderunt. Victores consules in Aphricam transvecti sunt, primamque omnium Clupeam urbem in deditionem receperunt.
6 Inde Carthaginem petentes, trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius consul, Aphrica cum victrici classe decedens, septem et viginti millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Regulus bellum Carthaginense sortitus, iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra constituit. Ubi cum plurimos militum, aquandi necessitate ad flumen descendentes, serpens mirae magnitudinis devoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est.
7 Sed nil in tergo eius proficientibus iaculis, atque omnium telorum ictu irrito, quae per horrendam squamarum cratem, quasi per obliquam scutorum testudinem, labebantur, mirumque in modum ne corpus laederetur ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu communi, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari videret, balistas deferri imperat, per quas murale saxum, spinae eius incussum, compagem totius corporis solvit.
8 Bestia ergo, quae tam diu tot iaculis invulnerabilis obstitit, ad unius saxi ictum debilis cessit, et mox circumventa telis, facile oppressa est. Corium autem eius Romam devectum, quod fuisse centum viginti pedum ferunt, aliquandiu cunctis miraculo fuit.
9 Regulus adversum tres imperatores, id est, Hasdrubales duos, et accitum ex Sicilia Hamilcarem, atrocissimum bellum gessit: in quo caesa sunt Carthaginensium decem et septem millia, capta autem quinque millia, octo et decem elephanti adducti, oppida octoginta duo in deditionem cessere Romanis. Carthaginenses, fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a Regulo poposcerunt.
10 Sed cum intolerabiles et duras conditiones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non soluto, Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda duxerunt. Itaque Xantippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xantippus inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit.
11 Ingens ibi ruina Romanorum virium fuit. Nam triginta millia militum Romanorum in ille tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux vir nobilis cum quingentis viris captus est, et in catenas coniectus. Decimo demum anno Punici belli nobilis triumphum Carthaginensibus praebuit. Xantippus, tam audacis facti conscius, rerum instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam.
12 Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules, audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani, transire in Africam cum classe trecentarum navium iussi, Clupeam petunt. Eo confestim Carthaginenses cum pari classe venerunt. Nec differri potuit navale certamen. Centum et quatuor naves Carthaginensium dimersae, triginta cum pugnatoribus captae: praeterea triginta et quinque millia militum ex ipsis caesa sunt.
13 Romanorum autem novem manibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clupeam castra posuerunt. Duo Hannones, imperatores Poenorum, eo rursus cum magno exercitu convenerunt, praelioque commisso novem millia militum perdiderunt.
14 Sed ut tunc apud Romanos nunquam diuturna felicitas erat, nam qualescunque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur. Cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est. Nam de trecentis navibus ducentae viginti perierunt, octoginta vix, abiectis oneribus, liberatae sunt.
15 Hinc Hasdrubal, novus Carthaginensium imperator, cum elephantis centum triginta, et equitum peditumque amplius triginta millibus, Lilibeum venit ex Aphrica, et continuo cum Metello consule apud Panhormum pugnam conseruit. Sed Metellus vim magnam belluarum timens, prius eas, magno usus consilio, vel in fugam vel in mortem egit, et sic facile, quamvis magnam, vim hostium superavit.
16 Viginti millia Carthaginensium in eo praelio caesa sunt. Elephanti quoque sex et viginti interfecti, centum et quatuor capti, et per Italiam ducti, maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilibeum profugit, atque absens a Poenis capite damnatus est. Post haec fessi tot malis Carthaginenses, petendam esse pacem a Romanis decreverunt. Ad quam rem Attilium Regulum ducem Romanorum, quem iam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos praecipue mittendum putaverunt; quem non impetrata pace ab Italia reversum, resectis palpebris, illigatum in machina, iugulando [vigilando] necaverunt. Interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus, dum apud Drepanum civitatem pugnam conseruisset, transfixo femore acerrime [aegerrime], cum iam obrueretur, ereptus est.
17 Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam, duce Hannone, concurrunt. Nec tamen Lutatius segnior, imo consilia Poenorum, mira celeritate praevenit. Postquam proximae sibi utrorumque classes apud Aegades insulas, per totam noctem interiectis propemodum anchoris, constiterunt, orta luce, prior Lutatius signum bello dedit.
18 Crudescente pugna victus Hanno navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Aphricam petiit, alii confugere Lilibeum. Sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo millia hominum capta, caesa quatuordecim millia fuere. Romanorum autem duodecim naves demersae sunt.
19 Lutatius deinde ad Ericinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit, ibique multos [Al., duo millia] Carthaginensium conserta pugna interfecit. Tunc Carthaginenses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem ac deinde Romam mittunt, orant pacem. Quam conditionibus ante propositis illico consequuntur.
20 Conditiones autem erant ut Sicilia Sardiniaque decederent, proque impensis bellicis puri argenti tria millia talentorum Euboicorum, aequis pensionibus, per annos viginti penderent. Huius pacis conditio habita est post annum tertium et vicesimum ex quo bellum Punicum primum fuerit inchoatum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.186 uldBPL24.88

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, PRIMUM. Textus narrationis, qualiter Ptholomaeus Philadelphus Eleazarum summum sacerdotem Iudaeorum honoravit muneribus et templum. Captivos etiam Iudaeorum ultra centum millia relaxavit. Septuaginta quoque ex senioribus sapientissimis ad se venire fecit, et divinas leges interpretari iussit. <<<     >>> III. Quo tempore ignis et inundatio aquarum insolita pene Urbem deleverunt.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik