Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 5, CAPUT PRIMUM. Textus narrationis, qualiter Ptholomaeus Philadelphus Eleazarum summum sacerdotem Iudaeorum honoravit muneribus et templum. Captivos etiam Iudaeorum ultra centum millia relaxavit. Septuaginta quoque ex senioribus sapientissimis ad se venire fecit, et divinas leges interpretari iussit.
| 1 | Ptholomaeus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. A reaedificatione vero templi anni erant transacti ducenti viginti sex. Pontifex vero Iudaeorum Eleazarus erat, qui pro tali principatus honorem suscepit causa. Defuncto principe sacerdotum Onia, filius eius Simon successor exstitit, qui Iustus est appellatus propter pietatem quam in Deum, et favorem quem erga regem habuisse videbatur. |
| 2 | Quo mortuo et filium infantulum relinquente nomine Oniam, frater eius Eleazarus principatum sacerdotii accepit. Quem Ptholomaeus liberaliter muneribus honoravit; quod ex huiusmodi causa contigit: Demetrius Phalerius, super bibliothecam constitutus regis, dum studeret omnia per universam terram inventa volumina congregare et acquirere, si quid audisset dignum industria vel voluntate regis, quem erga collectionem codicum munificenter accendi cognoverat: interrogatus a Ptholomaeo quot millia codicum haberet, cum viginti millia iam respondisset, sed pauco post tempore usque quinquaginta millia posse pervenire, et nuntiatum sibi diceret multa apud Iudaeos legum eorum esse conscripta, studio et bibliotheca regali digna: Nihil, inquit, prohibet tuarum pecuniarum sumptu eas interpretari, ut in bibliotheca tua illorum quoque leges contineantur. Igitur rex optima Demetrii sententia delectatus, scripsit ad principem sacerdotum gentis Iudaeae, hoc fieri demandans. |
| 3 | Aristeus autem, amicus regis necessarius, qui propter humilitatem morum ab eo dilectus est, cum saepius ante nisus esset petere Ptholomaeum quatinus dimitteret captivos Iudaeos qui sub imperio eius essent; tempus hoc petitionis prosperum arbitratus, ante loquitur primatibus custodum regis corporis, Sosibio, Tarentino et Andreae: quorum sententia confirmatus adiit regem dicens: Minime, rex, oportet vana nos spe negligenter decipi, sed veritatem intimare. |
| 4 | Nam si legem Iudaeorum non tantum transcribere, sed etiam interpretari pro tua gratia studemus, habes qua ratione possit hoc fieri, tot Iudaeos in regno tuo servientibus, quos benignitatem tuae magnificentiae decet a praesenti iugo servitutis absolvere, ac Deo qui leges eis posuit pro tui regni tutela mittere. |
| 5 | Nam cum multa saepius indagassem, cognovi factorem eos omnium Deum colere, quem nos Zena, id est, Iovem, nominamus, quod omnibus indulget zen, id est, vivere. Quapropter ad honorem Dei, quem maxima religione placant, liberos eos patriae moribusque suis restituere. Cognosce tamen, princeps, me nec affinem eis esse, nec ab eadem genitum natione, ut pro illis hoc suggeram: sed dum omnium hominum factorem Deum scirem, suaviter vos benefactores amplecti ad hanc petitionem perveni. |
| 6 | Postquam hoc Aristaeus locutus est, et rex in eum hilari et ridenti vultu conspexit: Quanta, inquit, arbitraris millia posse dimitti? Tunc Andreas respondit, cum interesset, et dixit, Paulo plus quam centum millia possunt. Non parvam, inquit, a nobis, Aristaee, donationem poscis. Sosibio vero cum praesentibus dicente dignum esse munificentia sua si Deo, qui regnum ei donavit, has gratiarum vices offerret, propterea laetus iussit ut militibus merces annonae praestaretur et pro singulo captivo apud eos constituto darentur dragmae centum et viginti. |
| 7 | De quibus etiam praecepta proponere promisit, per quae munificentiam suam et Aristaei petitionem confirmaret. |
| 8 | Praeterea voluntas Dei adfuit, per quam non tantum illos qui a patre eius vel exercitu eius translati fuissent, verum etiam illos qui sub regno eius erant, absolutioni donaret, vel si qui postea supervenissent, pro quorum redemptione plus quam quadringenta talenta sunt a rege largita. Ex captivis vero et servientibus amplius centum millia remisit in Iudaeam. Vigentes vero corpore ac aetate numeris militaribus designavit; multos etiam qui fidem aulae servare potuissent, in palatio constituit. |
| 9 | Ergo Andream, primatem custodum sui corporis, et Aristaeum dilectissimos, Hierosolymam direxit, per quos primitias votorum ad templum Domini porrexit, id est, pateras aureas viginti argenteas, triginta crateras quinque, mensam vero mirabiliter fabricatam, gemmis pretiosissimis insertam. Deo offerenda haec misit vasa, insuper talenta centum pro immolationibus et aliis rebus templo necessariis; mandans Eleazaro principi sacerdotum eligi viro seniores ex omni tribu, sapientia ac moribus ornatos, sex qui legem sibi afferrent Dei, eamque caute ac prudenter interpretando, in Graecam transferrent linguam. |
| 10 | Ergo cum regis epistola Eleazaro fuisset porrecta, nimium liberaliter de benevola voluntate gavisus est, electis senioribus viris septuaginta legem ferentes, festinanter misit eos ad regem, postulans ut post transcriptionem legis eam caute cum portitoribus remitteret. Igitur Alexandriam perventum est, et ut Ptholomaeus praesentiam eorum quos miserat cum septuaginta senioribus audivit, statim Andream et Aristaeum legatos introducere iussit. |
| 11 | Qui venientes, epistolas quas a principe sacerdotum deportabant obtulerunt; et ea quae verbis eos disserere iusserat, edixerunt. Dumque seniores cum donis quae regi deportanda princeps sacerdotum eis dederat advenissent in praesentiam Ptholomaei cum voluminibus in quibus litteris aureis conscriptae leges continebantur, rex eos de codicibus percontatus est. Cum revelarent et ostenderent tenuitatem membranae, vel incomprehensibilem eorum compaginem, rex miratus est quod ita fuissent compacti. |
| 12 | Dumque hoc diutius fecisset, Gratias ago, inquit, vobis quidem quod venistis, maiores vero illi qui vos destinavit; sed ante omnes Deo, cuius hae leges venerandae probantur. |
| 13 | Cumque clamassent seniores et hi qui in praesenti erant, orantes prospera regi divinitus evenire, nimium delectatus, prorupit in lacrymas. Nam saepius natura hoc pro summo gaudio patitur, quod etiam dolentibus solet accidere. Et tunc iussit codices primatibus officii designari. Viros autem osculatus, aequum dixit esse primum ad eos facere sermonem de his pro quibus essent vocati. |
| 14 | Imo et diem quo ad eum fuissent deducti, clarum singulis annis per totum vitae suae tempus se celebrare promisit. Nam evenit eumdem esse praesentiae illorum, et victoriae diem quo Antigonum navali praelio vicerat. Epulari etiam secum eos praecepit hospitiaque in arce denuntiavit eis omnia deputari. Nicanor autem, super susceptionem peregrinorum constitutus, Dorotheum vocans qui de his curam habebat, iussit singulis necessaria praeparare. |
| 15 | Nam ita dispositum a rege fuerat ut alimenta quibus singulae civitates utuntur, exhiberentur indulgentia consuetudini peregrinorum ad eos venientium, et eis omnia pararentur, quatenus cibis solitis magis delectarentur, ne forsan corrupti extraneis gravarentur. |
| 16 | Quod et circa istos effectum est. Dorotheo vero, quem pro sinceritate vitae super hoc rex constituerat, per quem et praeparaverat omnia quae ad huiusmodi convivia convenirent, hoc implente, in duas partes eos discumbere praecepit, partem quidem mediam eorum ad dexteram suam, reliquos autem post eius accubitum, nihil praetermittens, quod ad eorum honorificentiam pertineret. |
| 17 | Postquam autem ita discubuerunt, iussit Dorotheo solita ministrare, quibus omnes Iudaei ad eum venientes utebantur. Tunc itaque sacros praecones et immolatores et alios qui vota faciunt recusavit, et unum a senioribus nomine Heliseum sacerdotem existentem repetivit facere orationem. Qui in medio stans, regi bona et subiectis eius optavit, et plausus cum gaudio et clamore omnium surrexerunt, et desidentes ad epulationem et delicias, pariter secum epulari iussit. Praeterea autem rex, quantum satis ei visum est, coepit philosophari, et unumquemque eorum naturales percontari sermones, et ad contemplationem quaestionis accendere. |
| 18 | Caute illis ad omnia respondentibus, quae eis obiecta essent et explanantibus, gavisus per duodecim dies hoc convivium construxit. Et qui vult singula cognoscere quae in convivio praeparata sunt, legat volumina Aristaei quae propter haec conscripserat, et agnoscet. Mirante vero eo non tantum rege, sed etiam Menedimo philosopho, destitit. Dicebat autem rex maxima bona sibi praesentia eorum fieri: nam profuisse ei quod didicisset ab illis quemadmodum deberet. |
| 19 | Iussit autem singulis dari talenta, ac deputavit illis qui eos perducere ad diversorium deberent. Postquam vero tres excesserunt dies, congregans eos Demetrius et transiens pontem, abiit in partes Aquiloni coniunctas, conciliumque fecit in domo prope littus stante et apta secretis ad cogitationem negotiorum. Ubi eos perducens petebat omnia quae opus habebant ad legis interpretationem ipsis praesentibus, ut incessanter opus implerent. |
| 20 | Cumque illi munificenter et laboriose cautam interpretationem facerent, usque ad horam nonam in hoc sedentes ad curam corporis vertebantur. Ita eos invitante Dorotheo et opulenter conversationis salubria praebente, multaque etiam ex his quae regi parabantur, mane ad aulam venientes, Ptholomaeum salutabant, et rursus ad eumdem locum redibant, et manus in mari lavantes, et seipsos purificantes; ita legis interpretationi vacabant. |
| 21 | Itaque transcripta lege, et opera interpretationis ad effectum per septuaginta duos dies transacta, congregans Demetrius Iudaeos omnes, ad locum in quo translatae leges fuerant, praesentibus etiam interpretibus legit eas. |
| 22 | Cumque multitudo amplexa legem et seniores eius interpretes, Demetrium eo quod magnarum rerum inventor esse videretur, laudasset, rogavit etiam ut praesidibus suis daretur legenda. Et petierunt omnes sacerdotes, interpretes, seniores et praepositi gentis, ut bene interpretata permaneret immobilis. Cumque sententiam laudassent omnes, iusserunt si quid aut superfluum, aut nimis aliquid scriptum viderent in lege, hoc respicerent, et manifestum facientes emendarent: hoc castigantes ut quod semel iudicatum fuerat, bene se habere sempiterna memoria permaneret. Gavisus ergo rex, et videns voluntatem suam ad utilem rem esse perfectam, et delectatus relictis legibus, et sensum et sapientiam et legis labores obstupescens, ad Demetrium sermones facere coepit: quod tam mira existente legislatione, nemo neque historiographus, nec poeta meminisset eius. |
| 23 | Cui Demetrius respondit, neminem ausum fuisse harum legum tangere conscriptionem, quod divinae et venerabiles essent. Significabat vero qualiter Theopompus, volens in historia aliquid de his conscribere, sit mente turbatus plus triginta diebus: et cum humilitate a Deo veniam supplicabat, dum inde clementiam sibi factam suspicatus esset. |
| 24 | Nec non et in somniis vidit quod ei hoc ideo accidisset, quia divinas scrutatus esset leges et proferre eas ad homines impuros vellet. Cumque conscribere quievisset, recepisset sensum. Referebat autem et de Theotecto, tragoediarum poeta, dicens, quia cum nisus fuisset in aliquo dramate horum meminisse quae in divino volumine continentur, oculis obscuratis, recognovit causam suae caecitatis, et ita liberatus est a passione, Deo veniam indulgente. |
| 25 | Haec ergo rex pure suscipiens, petivit interpretes frequenter ad se de Iudaea proficisci. Hoc enim honorem et donationem ab eo profuturum. Nunc vero iustum esse dimitti eos dicebat. Sponte autem ad eum venientes, omnia quae aequum esset sapientiam eorum impetrare, et pro sua maiestate digne largiri promisit. Et tunc quidem remisit eos rex, donans unicuique optimas stolas, et auri talenta duo, et calicem unius talenti, totumque convivii thorum. |
| 26 | Principi autem sacerdotum Eleazaro destinavit per eos lectos cum argenteis pedibus decem, et convenientem eis supellectilem, et calicem talentorum triginta: insuper stolas decem, et purpuram, et coronam decoram, et lineas de bysso centum. Praeterea et pateras, et trullam, et libatoria, et crateras aureas duas, Deo vovendas. Petivit autem eum et per epistolas, ut si quis ex his viris voluisset reverti ad se, eum permitteret, eo quod nimium delectaretur cum eruditis semper habere sermonem, et divitias suas libenter talibus impartiri. |
| 27 | Huiusmodi quidem regiam magnificentiam ad honorem et gloriam Iudaeorum, a Ptholomaeo nomine Philadelpho fieri contigit. Impetraverunt autem et a regibus Asiae honorem, quoniam cum eis castrametati sunt. Nam Seleucus nomine Nicanor in civitatibus quas per Asiam aedificaverat, et in inferiore Syria et ipsa metropoli Antiochia republica sua dignos eos effecit, et aequum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et Graecis deputavit. |