monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37 > 5 > 28
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XXVII. Qualiter Ptholomaeus, Alexandri successor, Hierosolymam dolo ceperit, multosque Iudaeorum secum captivos in Aegyptum deduxerit. <<<    

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXVIII. De praeliis quae Tarentini contra Romanos, una cum Pyrrho Epirotarum rege, qui primus elephantes in Italiam secum duxit, gesserunt, et a Romanis victi atque edomiti; et de portentis diversimodis quae eo tempore contigerunt. Et quod Italia tunc universa sit Romanis subiecta.

1 Eodem etiam tempore Tarentinis Romanam forte classem praetereuntem, ex spectaculo theatri videntibus, retracta et profligata est ab eis. Nam in portum afflictam pertraxerunt. Praefecti navium trucidati sunt, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. His namque causis bellum ingens exortum est inter Romanos atque Tarentinos.
2 Ultima haec necessitas adegit Romanos proletarios quoque in arma cogere, hoc est, eos qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque vastat omnia, plurima expugnat oppida, iniuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat.
3 Continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem virium consiliorumque summam belli nomenque transduxit. Tarentum vero Lacedaemoniorum opus fuit, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, divitiis, magnitudine, muris, portu, ipsoque situ mirabile.
4 Igitur Pyrrhus semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus, venit cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae: incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore. Quarum magnitudine ac deformitate et novo odore simul ac stridore, Levino consule, in prima pugna consternati Romanorum equi, cum incognitas sibi belluas amplius quam erant horrendas suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.
5 Hoc bellum in Apulia; deinde in Asculo melius dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror belluarum exoleverat, et Gaius Numitius, quartae legionis hastatus, unius promuscide abscisa, mori posse belluas ostenderat. Itaque in ipsa pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tot hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alius cladis finis fuit, quam nox dirimeret, postremusque fugientium, rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis ruit.
6 Lucaniae pugnae ducibus iisdem quibus superius: sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem Romana virtus tum se approbavit. Cum Pyrrhus ille terribilis post tantae pugnae victoriam, intellecta Romanorum virtute, facto foedere, quamvis vinceret, in amicitiam recipi voluit, sed abnegavit senatus. Nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnitudinem: nec alius pulchrior in urbem, aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma viderunt.
7 Tum autem si captivos, Molossi, Thessales, Macedones, Brutius, Apulus, Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa tabulae Tarentinaeque deliciae.
8 Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat cum turribus suis belluas, quae non sine sensu captivitatis, submissis cervicibus, victores equos sequebantur. Pyrrhus igitur quarto demum anno quo venerat ab Italia victus refugit: qui apud Argos Achaiae urbem florentissimam, Spartani regni aviditate seductus, ictu saxi in praelio occubuit. Tarentini Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversus Romanos arma sollicitant.
9 Carthaginensium auxilia poscunt per legatos, atque accipiunt. Conserto praelio, vicerunt Romani. Ubi iam tunc Carthaginenses, quamvis nondum hostes adiudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Quae res occasiones tribuit bellorum atque certaminum inter Africanos atque Romanos. Quae bella diu protracta ac nimium saevissima utrique experti sunt populi, quamvis demum Romani, cum nimio sudore victores exstiterint.
10 Post Tarentinam vero cladem, Picentes victi Sempronio consule, Sallentini vero Picentibus additi victi sunt. Postremi Italorum in fidem Volsci opulentissimi Etruscorum hac necessitate pervenerunt, implorantes opem a Romanis adversus servos quondam suos qui libertate a dominis data, contra ipsos se erexerant, translataque in se republica dominabantur. Sed hi quoque ex consultu senatus, duce Fabio Gurgite, poenas dederunt debitas.
11 Sic demum subiecta atque a Romanis domita est Italia. Licet enim dum foris gererentur haec quae praemisimus, intus diuturnis morbis ac variis cladibus populus affligebatur Romanus, prodigiis etiam eo tempore diversis terrebantur. Nam et sanguis tunc e terra scaturiens emanavit, et de fontibus cruor fluxit. De coelo vero lac in modum pluviae cecidit: terra etiam tremuit, cum Romani adversus Picentes in acie, quantum iactus est teli, constitissent.
12 Quo etiam in tempore: censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum ducenta septuaginta millia. Legati Alexandrinorum a Ptholomaeo primum Romam missi amicitiam impetraverunt. Ariminus etiam et Beneventus civitates a Romanis conditae sunt.
13 Appius Claudius Caecus Romae clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit in urbem, et viam Appiam stravit. Serapis ingressus est Alexandriam, Sostratus Enidius forum etiam in Alexandria construxit. Seleucus Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Apamiam, Edissam, Beroeam et Pelam urbes condidit, quarum Antiochiam duodecimo anno regni sui exstruxit.
14 Igitur postquam Alexandria condita est, quae caput est regni Aegyptiorum, Alexander Magnus Macedo annis quinque regnavit, ex quo monarchiam orbis obtinuit. Anni vero praecedentes septem quibus regnaverat antequam Persarum solveret potentiam, non computantur in ordine.
15 Hic vero ubi Persarum regni finem ostendimus, Italiamque Romanorum servitio subiectam, finem praesenti statui imponere libro. Qui continet in se, a reaedificatione templi usque ad interitum Alexandri Magni, annos circiter CLXXXVI.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.175 uldBPL24.84

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XXVII. Qualiter Ptholomaeus, Alexandri successor, Hierosolymam dolo ceperit, multosque Iudaeorum secum captivos in Aegyptum deduxerit. <<<    
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37 > 5 > 28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik