monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XXVI. Mortuo Alexandro rege Macedonum, duces eius mutuis se bellis consumpserunt. <<<     >>> XXVIII. De praeliis quae Tarentini contra Romanos, una cum Pyrrho Epirotarum rege, qui primus elephantes in Italiam secum duxit, gesserunt, et a Romanis victi atque edomiti; et de portentis diversimodis quae eo tempore contigerunt. Et quod Italia tunc universa sit Romanis subiecta.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXVII. Qualiter Ptholomaeus, Alexandri successor, Hierosolymam dolo ceperit, multosque Iudaeorum secum captivos in Aegyptum deduxerit.

1 Post Alexandrum Ptholomaeus Lagi filius Alexandriae regnat, ut praemisimus, annis quadraginta. Namque hic etiam Hierosolymam expugnavit fraudibus et dolis civitatem, die sabbatorum ingressus sub specie sacrificii, nequaquam Iudaeis resistentibus, quoniam nihil hostile existimaverunt et ideo otiosi et insuspecti segnes erant.
2 Qui cum sine labore civitatem apprehendisset crudeliter eis dominabatur Testis est orationis meae Ovidius Sabatarcides, qui successorum Alexandri facta conscribens, superstitionem Iudaeorum, pro qua libertatem amisissent, exprobravit, cum haec diceret: Est gens, quae Iudaea dicitur, civitatem munitam et magnam Hierosolymam detinens, quae contra Ptholomaeum regem arma sumere tentavit et propter superfluam superstitionem saevissimum dominium pertulit habere. Sabatarcides quidem haec de gente Iudaeorum conscripsit. Ptholomaeus vero multos captivos a montanis Iudaeae vel a vicinis locis Hierosolymorum, id est, a Samaria vel Agarizin trahens, ad Aegyptum commigravit: sed cum cognovisset eos quos ab Hierosolymis abstraxerat, firmos iurisiurandi et Dei cultores existere, cum Alexander ad eos legationem mitteret, sic respondissent, Dario vivente contra eum arma nequaquam sumere.
3 Unde post Darii expugnationem multos ad castella deputavit, et partes cum Macedonibus Alexandriae cives statuit fidemque ab ipsis recepit, ut nepotibus suis societatem custodirent; cum et alii non pauci Iudaei sponte ad Aegyptum pervenissent, opulentia locorum Ptholomaeique munificentia invitati. Quorum nepotes seditiones contra Samaritas, dum suae gentis patriam oblationem servare festinarent, excitabant.
4 Nam Hierosolymitae defendebant, dicentes suum templum sanctum existere, et immolationes illuc transmitti oportere. Sychimitae vero, ad Garizin montem destinari iubebant. Princeps vero sacerdotum in Hierosolymis Ionias, Ioaddi filius, erat; cuius filius eo mortuo, Simeon successor exstitit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.173 uldBPL24.83

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik