Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXVI. Mortuo Alexandro rege Macedonum, duces eius mutuis se bellis consumpserunt.
| 1 | Igitur causa et origo bellorum epistola Alexandri regis fuit, qua iussit omnes exsules patriae libertatique restitui. Potentes enim civitatum Graeciae timentes ne exsules, recepta libertate, ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. Primi Athenienses, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte obvenerat, gesserunt. |
| 2 | Post haec bellum inter Antigonum et Perdicam oritur gravissimum. Multis provinciis et insulis ob auxilia vel negata vel praestita dilaceratis, diu deliberatum utrum in Macedoniam bellum transferretur, an in Asia gereretur. Novissime ipse Perdica Aegyptum cum ingenti exercitu petiit: sicque Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. |
| 3 | Ptholomaeus, Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere bello Perdicae parat. Perdica cum Ptholomaeo acerbissime congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est. Olympias vero, Alexandri mater, post plurimas principum caedes, per Cassandrum, qui Macedoniam obtinuerat, interfecta est. |
| 4 | Hercules, Alexandri filius, cum matre Roxa, in custodia positus, cum iam quatuordecim esset annorum, ab eodem Cassandro occisus est. Antigonus autem eum filio Demetrio congressus contra Ptholomaeum et Cassandrum, atque Lysimachum, qui Seleuci societate fulti erant, praelio victus est. Ptholomaeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit, et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. |
| 5 | Hac victoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari iubet. Quod exemplum omnes secuti, regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptholomaeus et Cassander, caeterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas invicem confirmantes, coeundi in unum tempus locumque condicunt, et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. |
| 6 | Cassander, finitimorum bellis implicitus, Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. Seleucus quoque, ex Asia maiore descendens, Novus Antigono hostis accessit. Hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. |
| 7 | Principio Babyloniam bello expugnavit et cepit. Bactriantes [Bactrianos] novis moribus assurgentes perdomuit, transitum deinde in Indiam fecit: [quae] post mortem Alexandri, veluti detracto excussoque a cervicibus iugo, praefectos eius occiderat. Adunatis itaque copiis Ptholomaei sociorumque eius, pugna committitur. Cuius quando potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. |
| 8 | Nam in eam tunc totius pene Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est. Sed finis belli huius initium alterius fuit. Nam cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas pactiones deducuntur: Seleucus Demetrio, Ptholomaeus Lysimacho iungitur. Cassandro defuncto, filius Philippus succedit. |
| 9 | Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur. Antigoni filius Demetrius, augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptholomaeus autem et Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine quantae vires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. |
| 10 | His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri iungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. Nec spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto, ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Lysimachus autem, qui Hellespontum regebat, post interfectionem generi sui et necem filii, assiduis parricidiis cruentatus, a militibus propriis deseritur. |
| 11 | Qui ad Seleucum transeuntes, hortati sunt eum ut Lysimacho bellum inferret. Res namque foedissimi spectaculi erat, duos reges, quorum Lysimachus annos natus septuaginta quatuor, Seleucus autem septuaginta septem, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuisse quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum: quippe cum orbem terrarum, exstinctis iam triginta et quatuor Alexandri ducibus, soli possiderent, angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. |
| 12 | In eo bello Lysimachus, vel amissis vel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. Sic Lysimachi [Al., Lysimachus] solutio finis pugnae Macedoniae fuit. Sed nec Seleucus quidem tanta victoria impune laetatus est. Nam neque ipse post septuaginta septem annos quietem naturalis mortis invenit, sed exortam [Al., extortam] sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: quippe insistente Ptholomaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus occisus est. |
| 13 | Haec sunt inter parentes, filios, fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. Iisdem etiam diebus cum Carthaginenses assidua nec unquam satis prospera adversus Siculos bella gererent et Syracusas urbem Siciliae, tunc florentissimam, obsidione cinxissent, per Agathoclem Siciliae regem, miro circumventi ingenio, usque ad extrema desperationis adducti sunt. |
| 14 | Namque Agathocles, cum apud Syracusas a Carthaginensibus obsideretur, ac se neque bello parem instructu copiarum, neque obsidionis patientem, stipendiorum sufficientia videret: bene proviso ac melius dissimulato consilio, in Africam cum exercitu transiit; ibi finis [suis] quid moliatur aperit; deinde quid facto opus sit, docet. Illico unanimiter naves primum in quibus venere succendunt, ne qua spes refugiendi foret. |
| 15 | Dein cum omnia quae direxisset, prosterneret, villas castellaque incenderet, Hannonem quemdam cum triginta millibus Poenorum obvium habuit, quem cum duobus millibus suorum interfecit, ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. Qua pugna et Afrorum animis increbiliter fractis, et suorum in immensum auctis, urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa millia trucidat. |
| 16 | Castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum, vastationemque agrorum, et incendia villarum, de muris ipsius urbis specularentur. Adiicitur praesentibus malis tristior fama. Nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur. Quem revera incautum ac pene otiosum Andro, Agathoclis frater, oppresserat. Hoc per totam Africam rumore disperso, non tributariae tantum urbes ab his, verum etiam socii reges deficiebant. |
| 17 | Inter quos rex quoque Cyrenarum Asellas pactus est cum Agathocle communionem belli, dum regnum Africae ardenter affectat: sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclem blandimentis et insidiis circumventus occisus est. |
| 18 | Carthaginenses contractis undique copiis in bellum exarsere. Quibus Agathocles, habens secum Asellae copias, congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine, et gravi praelio superat. Hoc certaminis discrimine tanta desperatio illata est Poenis, ut nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar [Bomilcar] dux Poenorum cum exercitu fuerit. |
| 19 | Ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginensium patibulo suffixus, crudele spectaculum suis praebuit. Deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginenses Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia accersito, terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romani bella conversi sunt. |