Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXV. Qualiter Alexander monarchiam obtinuerit, et inter quos regnum crudeliter adeptum diviserit; quae etiam pars unicuique obvenerit.
| 1 | Igitur Alexander tribus praeliis quinquagies centena millia ex copiis Persarum fudit ut fugerent; interfectoque Dario Asiam obtinuit, Hircanos caeteterasque gentes subiugavit, Ornem petram capit, Indum etiam fluvium transgreditur. Cum Poro et Axile, Indorum regibus fortissimis conserto praelio dimicat, superiorque factus, vicit, Indiamque subiugavit. Postquam vero dominus gentium diversarum nuncupatus est, anno aetatis suae trigesimo secundo apud Babylonem moritur. |
| 2 | Per duodecim namque annos trementem sub se orbem ferro pressit. Mortuoque Alexandro Macedonum duces diversas sortiti sunt provincias mutuisque bellis se consumpserunt. Ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem, vel maxime Libyae [Libyaeque vel maximam], horrendi subito bellorum globi confluxerunt. |
| 3 | Qui cum ea praecipua loca in quibus exarsere populati sint, reliqua omnia terroris, rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Ergo ab Alexandro orbem celeriter ac fortiter acquisitum dilaniaverunt quatuordecim annis eius principes, et veluti opimam praedam a magno leone prostratam, avidi discerpsere catuli, seque ipsos invicem in rixam irritatos praedae aemulatione fregerunt. |
| 4 | Quamvis etiam Alexandrinorum regum, id est, Aegyptiorum persequi annorum numerum regumque successiones hinc iam usque ad Caesaris Octaviani monarchiam decreverim, tamen quas principes Alexandri partes obtinuerunt ut innotescat curabo. Itaque prima Ptholomaeo, Aegyptus et Africa, Arabiaeque pars sorte evenit. Confinem huic provinciae Syriam, Laomedon Mitylenus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios, accipiunt. |
| 5 | Mediae maiori Acropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susisaniana [Susiana] gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accepit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paflagonia Eumeni data. |
| 6 | Summa castrorum Seleucho Antiochi filio cessit. Stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperunt, permanserunt. Seres, inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Syriis [Al., Indis] conditas Phytagon Agenoris filius mittitur. |
| 7 | Parapamenos fines Caucasi montis Oxyarches accepit. Arachossi Chedrosique Sybitri decernuntur. Drancheos et Areos Statanor, Atrianos [Bactrianos] Amintas sortitur, Sogdianos Scytheus, Itachanor [Nicanor] Parthos, Philippus Hircanios, Fratrafernes Armenios, Thlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archoas Pelassus [Pelasgos], Archelaus Mesopotamiam, adepti sunt. |