Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXIII. Constructa Alexandria in Aegypto, destructoque Persarum imperio, per quinquennium Alexander monarchiam obtinuit orbis, plurimas devincens gentes, Indiam petens subiugavit, caeterasque nationes inaccessibiles circa Oceani littora sitas bello oppressit et cepit. Demum Babyloniam rediens, hausto veneno interiit.
| 1 | Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hircanos et Mardos subegit. Ubi etiam illum adhuc bello intentum, Halestris sive Minothea, excitata suscipiendae ab eo sobolis gratia, cum trecentis mulieribus procax Amazon invenit. Post haec Parthorum pugnam aggressus, quos diu obnitentes delevit propemodum antequam vicit. Inde Trancas, Evergetas, Parimas, Parapemenos aggressus, Adarpios caeterosque populos qui in radice Caucasi morabantur, subegit: urbem ibi fecit Alexandriam, super amnem Danaim [Tanaim] constitutam. Sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. |
| 2 | Docent hoc Amintas consobrinus occisus, noverca fratresque eius necati, Permenio et Philotas trucidati, Attalus, Eurylocus, Pausanias multique Macedoniae principes exstincti: Clitus quoque annis gravis, amicitia vetus, nefarie interfectus. Qui cum in convivio fiducia amicitiae regiae adversus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege venabulo transfossus, commune convivium cruentavit. |
| 3 | Sed Alexander humani sanguinis inexsaturabilis, sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens, Chorasmos et Dachas, indomitam gentem, in deditionem accepit: Calistenem philosophum, sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, cum [quod] eum, deposito salutandi more, ut Deum non adoraret, occidit. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium, Nisam urbem adiit, Daedalos montes regnaque Cleophilis reginae expugnavit. Quae cum se dedidisset, concubitu regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India, cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quo multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terraemotu prohibitum. Aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus, omnes loci eius gentes in deditionem accepit. |
| 4 | Cum Poro, fortissimo Indorum rege, cruentissimum bellum gessit, in quo Alexander, cum ipso Poro singulariter congressus, occisoque deiectus equo, concursu satellitum praesentiam mortis evasit; Porus multis vulneribus confossus et captus est. Quo ob testimonium virtutis regno [in regnum] restituto, duas ibi condidit civitates, Niceam et Bucifalem, quam de nomine equi sui ita vocari praecepit. |
| 5 | Qui vero plenius scire voluerit quae in India Alexander pertulerit in inviis locis cum immanissimis belluis ac serpentibus, auream domum etiam Pori regis praedicti, quae aureis fulciebatur columnis mirae magnitudinis, et caeteris mirabilibus ibi repertis, epistolam Alexandri ad matrem et ad magistrum directam legendo percurrat. Inde Adrestas, Catthenos, Persidas [Praesidas], et Candaridas, caesis eorum exercitibus, Macedones expugnavere. |
| 6 | Cum ad Chosides ventum esset, ibi contra ducenta millia equitum hostium pugnam conseruerunt. Et cum iam fessa aetate detriti, animo aegri, viribus lassi, difficile vicissent, castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. Exin Alexander ad amnem Agesinem pergit. Per hunc in Oceanum devehitur, ubi Gressonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. |
| 7 | Hinc Mandros et Subagras navigat. Quae gentes cum armatis octoginta millibus peditum, et sexaginta millibus equitum excipiunt, commissoque praelio, diu anceps et cruenta pugna, tandem tristem pene victoriam Macedonibus dedit. Nam fusis hostium copiis, Alexander exercitum ad urbem duxit, et cum murum prius ascendisset, vacuam civitatem ratus, solus introrsus desiluit. |
| 8 | Quem cum undique infensi hostes circumdedissent, incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantum lacessentium clamor terruerit, solus tot millia ceciderit ac fugarit. At ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius quousque [eo usque] sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium, perfractis muris, exercitus omnis irrumperet. |
| 9 | In eo praelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnavit, donec eum a quo vulneratus esset, occideret. Inde conscensis navibus cum Oceani littora peragraret, ad urbem quamdam, cui Ambira rex praeerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis, magnam partem exercitus, sagittis hostium veneno illitis, amisit; ac post herbam per somnium sibi ostensam et in potum sauciis datam, cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit. |
| 10 | Post quasi circumactam [circumacta meta], et de Oceano Indum flumen ingressus, Babyloniam celeriter rediit, ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, hoc est, Carthaginensium totiusque Africae civitatum: sed et Hispanorum, Gallorum, Siciliae, Sardiniaeque; plurimae praeterea partis Italiae. Tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrinam cerneres toto mundo legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. |
| 11 | Alexander vero apud Babyloniam, cum adhuc sanguinem sitiens, male castigata aviditate, ministri insidiis venenum potasset, interiit. |