Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXII. Quibus diebus Alexander regnum adeptus Macedonum, defuncto patre, quanta et qualia intra suam egerit gentem, Parthosque primum bello superaverit, inde autem Aegyptum Syriamque subiugando Hierosolymam pervenit intactumque templum reliquit muneribus honoratum, iterumque duobus praeliis copias Parthorum delens, demum interemit Darium, in alienos crudelissimus, in proximos impius existens.
| 1 | Alexander vero rex Macedonum, patri Philippo successit in regnum, qui primam experientiam animi et virtutis suae, compressis celeriter Graecorum motibus, dedit. Quibus auctor ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator, auro Persarum corruptus, exstiterat. Itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multo [Al., mulctae] metu solvit. Thebanos cum [Al., eorum] diruta civitate delevit, reliquos sub corona vendidit. |
| 2 | Caeteras urbes Achaiae et Thessaliae vectigales fecit. Illyrios et Thracas, translato mox abhinc bello, domuit. Inde profecturus ad Persicum bellum, omnes cognatos ac proximos suos interfecit. In exercitu eius fuerunt peditum triginta duo millia, equitum quatuor mille quingenti [Al., ducenti], naves centum octoginta. Hac tam parva cum manu universum terrarum orbem, utrum mirabilius sit quia vicerit, an quia aggredi ausus fuerit, incertum est. |
| 3 | Primo eius cum Dario rege congressu, sexcenta millia Persarum in acie fuere, quae, non minus arte Alexandri superata quam virtute Macedonum, terga verterunt. Magna igitur caedes Persarum fuit. In exercitu vero Alexandri centum viginti equites et novem tantum pedites defuere. Deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam expugnatamque cepit ac direptioni dedit. |
| 4 | Inde nuntiatur ei Darii cum magnis copiis adventus. Qui timens angustias locorum quibus inerat, Taurum montem mira celeritate transcendit, et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis Tharsum venit. Ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit, contractuque nervorum proximus fuit morti. Interea Darius cum trecentis millibus peditum et centum millibus equitum in aciem procedit. |
| 5 | Movebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum, maxime respectu paucitatis suae, quamvis iam pridem, sexcentis millibus hostium eadem paucitate superatis, non solum non timere pugnam, sed etiam victoriam sperare didicisset. Itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus, et intentos ad signum belli populos discurrentes principes variis incitamentis acuerent, ingentibus utrinque animis pugna committitur, in qua ambo reges, et Alexander scilicet et Darius, vulnerantur, ac tandiu certamen anceps fuit quoadusque fugeret Darius. |
| 6 | Exinde caedes Persarum subsecuta est. Ibi tunc peditum octoginta millia, equitum decem millia caesa, capta quadraginta millia fuere. Ex Macedonibus vero cecidere pedites centum triginta, equites centum quinquaginta. In castris Persarum multum auri caeterarumque opum est repertum. Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non impetrasset, tertio, cunctis Persarum viribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. Sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad invadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur: ubi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus, alios allegit, alios mutavit, alios perdidit. |
| 7 | Inde ad Iudaeam tendens Hierosolymam ascendit, cui Iaddus princeps sacerdotum cum hyacinthina et aurea stola, habens etiam super caput cidarim ac laminam auream; caeteri vero sacerdotes cum byssinis stolis, reliqua multitudo cum vestibus albis, occurrunt. Sic enim principi sacerdotum consulenti Dominus per somnium ostenderat indignationem posse regis effugere. |
| 8 | Alexander autem solus adiit, et nomen Dei quod in aurea lamina erat scriptum, adoravit, principemque sacerdotum primus veneratus est. Omnibus vero Iudaeis una voce Alexandrum salutantibus, et circumstantibus regibus Syriae et reliquis, hoc facientem stupuerunt corruptamque regis mentem putaverunt. Parmenius vero solus eum interrogavit dicens: Cur eum omnibus adorantibus, ipse adorasset principem sacerdotum gentis Iudaeae. |
| 9 | Cui ille, Non hunc, inquit, adoravi, sed Deum cuius principatu sacerdotii functus est. Nam per somnium in huiusmodi eum habitu conspexi, adhuc in Dio civitate Macedoniae constitutus. Dumque mecum cogitassem an possem Asiam vincere, incitavit me nequaquam negligere, sed confitenter transire. Nam se perducturum meum dicebat exercitum, et Persarum traditurum potentiam: ideoque neminem alium in tali stola videns cum hunc animadvertissem, habens visionis et probationis nocturnae memoriam, salutavi; exinde arbitror me divino iuvamine delectum, Dariumque vicisse, virtutemque solvisse Persarum. Praeterea et omnia quae meo corde sperantur proventura confido. |
| 10 | Postquam Parmenioni locutus est, principem sacerdotum honorans, accurrentibus reliquis sacerdotibus, ad civitatem usque pervenit. Ad templum ascendens sacrificavit Deo, secundum sacerdotis ostensionem: ipsi autem principi sacerdotum et reliquis sacerdotibus munificenter multa donavit. Oblato vero ei volumine Danielis, in quo scriptum erat quemdam Graecorum perditurum Persarum potentiam, arbitratus seipsum esse quem Scriptura significabat, convocans Iudaeos, iussit petere quas vellent accipere donationes. |
| 11 | Principe ergo petente ut liceret patriis uti legibus, et septimum annum sine tributis esse mandaret, omnia concessit. Inde ad alias urbes profectus, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. Exin Syriam, Rhodum atque Aegyptum, pertinaci furore pervadit. |
| 12 | Inde ad templum Iovis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus composito, ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. Nam accersitum ad se fani ipsius antistitem, ex occulto monuit quid sibi tanquam consulenti responderi velit, sicut historici eorum dicunt. Ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, diis ipsis surdis et mutis, vel in potestate esse antistitis quid velit fingere; vel in voluntate consulentis, quid malit audire. |
| 13 | Revertens ab Hammone ad tertium bellum Persicum, Alexandriam in Aegypto condidit. Darius vero, spe pacis amissa, quadringinta quatuor millia peditum, et centum millia equitum, Alexandro, ab Aegypto revertenti, apud Tharsum bello opponit. Nec pugnae mora, omnes caeca rabie in ferrum ruunt. Macedones toties a se victis hostibus animosi: Persae nisi vincant, mori praeoptantes. Raro in ullo praelio tantum sanguinis fusum est. Sed Darius cum vinci suos videret, mori in bello paratus, persuasu suorum fugere compulsus est. Hoc praelio Asiae vires et regna conciderunt, totusque Oriens in potestatem Macedonici cessit imperii, atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia, ut post hoc nullus rebellare ausus sit. |
| 14 | Patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperunt. Alexander triginta quatuor continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim, caput Persici regni, [urbem] famosissimam et confertissimam opibus totius orbis, invasit. Darium vero, cum a propinquis suis vinctum compedibus aureis teneri comperisset, persequi statuit. Itaque iusso ut subsequeretur exercitus, ipse cum sex millibus equitum profectus, invenit in itinere solum relictum multis confossum vulneribus Darium, extrema vitae per vulnera efflantem. |
| 15 | Hunc mortuum inani misericordia referri in sepulcra maiorum sepelirique praecepit: cuius non dicam matrem vel uxorem, sed etiam parvulas filias crudeli captivitate retinebat. In tanta malorum multitudine, difficillima dictis fides, tribus praeliis totidemque annis quinquies decies centena millia equitum consumpta, et haec quidem ex eo regno illisque populis unde iam ante annos non multo plures decies novies centena millia profligata referuntur: quanquam extra has clades, per eosdem cosdem tres annos, et Asiae civitates plurimae oppressae sint, et Syria tota vastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit; Rhodus quoque insula ultro ad servitutem tremefacta successerit; plurimaeque subiectae Tauro provinciae, atque ipse mons Taurus diu detrectatum iugum domitus et victus acceperit. |
| 16 | Et ne forte tunc [Al., nunc] quisquam opinetur vel Orientem solum Alexandri viribus subactum, vel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatum, tunc etiam bellum Hagidis, Spartanorum regis, in Graecia; Alexandri, regis Epiri, in Lucania; Zophyrionis praefecti in Scythia gerebatur. Quorum Agis Lacedaemonius, excitata et rebellante secum universa Graecia, cum Antipatre, fortissimis copiis congressus, inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. Alexander autem in Italia affectans Occidentis imperium, aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et gravia bella ibidem gesta a Brutiis Lucretiisque [Lucanisque] superatus est, corpusque eius ad sepulturam venditum, ut supra memini. |
| 17 | Zophyrion vero praefectus Ponti, adunato triginta millium exercitu, Scythis bellum inferre ausus, et usque ad internecionem caesus, funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. Occiso namque Dario, ut praemisimus, Persarum regnum concidit. Alexandrinorum autem nascitur, quod regnum est Aegypti. Alexander Macedo annis quinque. |
| 18 | Huius enim quinque anni postremi in ordine numerantur quibus monarchiam obtinuit orbis. Nam septem eius priores sub regno Persarum supputantur. A reaedificatione vero templi annus centesimus octogesimus primus erat. |