monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37 > 5 > 28 > 21
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub iugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et iugum deposuerunt. <<<     >>> XXII. Quibus diebus Alexander regnum adeptus Macedonum, defuncto patre, quanta et qualia intra suam egerit gentem, Parthosque primum bello superaverit, inde autem Aegyptum Syriamque subiugando Hierosolymam pervenit intactumque templum reliquit muneribus honoratum, iterumque duobus praeliis copias Parthorum delens, demum interemit Darium, in alienos crudelissimus, in proximos impius existens.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XXI. Regnante Dario, quem Alexander occidit, Iaddus princeps et sacerdos Iudaeorum depulit fratrem suum Manassem a sacerdotio, quia duxerat uxorem filiam satrapae Samariae. Qua occasione aedificatum est templum in monte Garzirim, ad instar Hierosolymitani.

1 Darius Arsami filius annis V [Al. 6]. A reaedificatione vero templi anni sunt CLXXVI. Iaddus princeps sacerdotum erat Iudaeorum. Erat autem huius frater Manasses, cui suam filiam delegavit uxorem Sanabalath, missus a Dario ad Samariam, satrapa genere. Cutheus, ex quibus et Samaritae descendunt: principes quoque sacerdotum cum populo hoc indigne ferebant.
2 Nam exstitisse etiam priorem captivitatem per haec coniugia mala putabant, quod multi in his peccassent, dum non uxores provinciales ducerent. Iubebant ergo Manasse disiungi ab uxore, aut non introire sacrarium. Manasses autem, prohibitus a fratre accedere ad altare, ad socerum Sanabalath pervenit. Itaque Sanabalath non ei solum sacerdotium, sed etiam principatum sacerdotii, et potentiam ac honorem omnium locorum sibi subiectorum dare promisit.
3 Qua de re templum ei, accepta occasione opportuni temporis, aedificavit ad instar Hierosolymorum super montem Garzirim, qui latior omnibus Samariae montibus apparebat, quoniam Alexandrum adversus principem sacerdotum Sanabalath ira commotum novit, dum non venalia exercitui, et ea quae prius Dario conferre solebat, mitteret Alexandro dum obsideret Tyrum.
4 Sanabalath namque iam desperato Dario, eligens de suis octo millia, profectus est ad Alexandrum. Cuius adeptus est gratiam, et ab eo impetravit ut templum aedificaret iam praedictum. Hoc autem et rei profuturum visum est, ut in duas partes potentia Iudaeorum esset divisa, ne gens coniuncta rebellaret. Permansit autem templum illud, et si quis culpam habuisset apud Hierosolymitas, aut de cibo illicito seu de transgressione legis, ad Sychemitas recedebat: in his constituti Hierosolymitae degebant.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.156 uldBPL24.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik