monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XIX. Quod regnante Arxe, Romanorum matronae in scelere venefico sunt deprehensae. Philippus autem Macedonum rex, pater Alexandri Magni, bella plurima peregit, civitates evertit, nationes innumeras perdomuit. <<<     >>> XXI. Regnante Dario, quem Alexander occidit, Iaddus princeps et sacerdos Iudaeorum depulit fratrem suum Manassem a sacerdotio, quia duxerat uxorem filiam satrapae Samariae. Qua occasione aedificatum est templum in monte Garzirim, ad instar Hierosolymitani.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub iugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et iugum deposuerunt.

1 Romani porro, cum iam bello viginti millia Samnitum, Fabio, magistro equitum, pugnam conserente, cecidissent, circumspectiore cura Samnites, ac magis instructo apparatu, apud Caudinas furculas consederunt. Ubi cum Q. Veturium et Posthumium consules, omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret utrum occideret clausos an parceret subiugatis.
2 Ut vivos tamen dedecori reservaret, elegit. Romanos etiam antea saepissime vinci et occidi, nunquam autem capi, aut ad deditionem cogi potuisse constabat. Itaque Samnites, victoria potiti, universum exercitum Romanum turpiter captum, armis etiam vestimentisque nudatum, tantum singulis vilioribus operimentis ob verecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum servitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt.
3 Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidiatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos, consules remiserunt. Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt, quod Papyrio consule insistente commissum, magnas strages utriusque populi dedit, cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae victoriae pugnantes instimularet.
4 Tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt: nec caedi pariter vel caedere destiterunt, nisi postquam victis Samnitibus et capto duce eorum, iugum reposuerunt servitutis. Idem deinde Papyrius Sutricum, expulso inde Samnitico praesidio, expugnavit et cepit. Hic autem Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus, disponere diceretur ab Oriente discedens obtinere viribus Africam, atque inde Italiam transvehi.
5 Romani inter caeteros duces tunc in republica sua optimos, hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset, meditarentur. Quibus diebus quidam Hanno nomine, privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit cupiditatem; cui rei consilium utile ratus est ut, simulatis unicae filiae nuptiis, omnes senatores quorum dignitatem obstaturam incoeptis suis arbitrabatur inter pocula veneno necaret.
6 Quae res per ministros prodita, sine ultione vitata est, ne in viro potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. Hoc consilio elusus Hanno, alio machinamento facinus aggredi parat, servitia concitat quibus repente incautam urbem opprimeret. Sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti millibus servorum armatis occupavit.
7 Ibi dum Afros, regemque Maurorum concitat, captus est: ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. Corpus verberibus lacerum cruci suffixum est: filii cognatique omnes supplicio traditi, ne quis eum eiusdem familiae unquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. Haec temporibus Philippi gesta sunt.
8 Quo in tempore Xenocrates philosophus illustris habetur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.155 uldBPL24.76

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik