monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur. <<<     >>> XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub iugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et iugum deposuerunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XIX. Quod regnante Arxe, Romanorum matronae in scelere venefico sunt deprehensae. Philippus autem Macedonum rex, pater Alexandri Magni, bella plurima peregit, civitates evertit, nationes innumeras perdomuit.

1 Arxes, filius Ochi, annis quatuor apud Persas regnat. A reaedificatione vero templi annos centum septuagesimus unus erat. Iaddus vero, defuncto Ioanne patre illius, principatum suscepit sacerdotii Iudaeorum. Quibus diebus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. Erat utique foedus ille ac pestilens annus, impletaeque iam undique catervatim strages gerebantur; et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice et convincente, primum multae matronae ut biberent, quae coxerant, venena compulsae; deinde simul ut hausere, consumptae sunt.
2 Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse ferantur. Tunc Alexander rex Epirotarum, Alexandri illius magni avunculus, traiectis in Italiam copiis, cum bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmare vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere, vel hostibus subtrahere studens, bellis exerceretur: a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania victus atque occisus est.
3 Hunc alii ferunt fuisse Pyrrhum, qui, a Tarentinis evocatus, ut auxilia eius praeberet adversus Romanorum arma. Tarentus vero Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae, totiusque Lucaniae caput divitiis, magnitudine, muris, portu ipsoque situ mirabilis. Igitur Pyrrhus, semi Graecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus, cum totis viribus Epiri Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore, quarum magnitudine, et deformitate, et novo odore simul ac stridore, Levino consule, in prima pugna consternati Romanorum equi, cum incognitas sibi belluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.
4 Hoc bellum in Apulia, deinde in Asculo melius dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror belluarum exoleverat, et Gaius Munitius, quartae legionis hastarius, unius promuscide abscisa, mori posse belluas ostenderat. Itaque in ipsos pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt: nec alius cladi finis fuit, quam eos nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis ruit.
5 Lucaniae pugna, ducibus iisdem quibus superius, sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem Romana virtus tum se approbavit. Cum Pyrrhus ille terribilis post primae pugnae victoriam, intellecta Romanorum virtute, facto foedere, quamvis vinceret, in amicitiam recipi voluit, sed abnegavit senatus.
6 Nec alia magis quam Tarentina ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem: nec alius pulchrior in Urbe aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma viderunt. Tum autem si captivos aspiceres, Molossi, Thessales, Macedones, Brutius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpuram, signa tabulae, Tarentinaeque deliciae.
7 Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas timuerat, cum turribus suis belluas, quae, non sine sensu captivitatis, summissis cervicibus victores equos sequebantur.
8 Sed quoniam gentium diversarum actus, partim libando recensere disposui: nunc Alexandri istius casu commonitus, de Philippo Lacedaemoniorum rege, qui Olympiadem huius Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis, magna parvis, in quantum potero, colligam syllabis. Igitur Philippus Amintae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus XXV annis tenuit: quibus hos omnes acerbitatum acervos cunctosque malorum moles struxit.
9 Hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam, strenuissimum imperatorem, et summum philosophum, eruditus est. Ipso autem Alexandro scelere Eurydicis matris occiso, quamvis etiam commisso adulterio, et altero primum filio interfecto, filiaque viduata, generi nuptias mariti morte pepigisset, compulsus a populo regnum, quod parvo occisi fratris filio tuebatur, suscepit, qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. Quibus victis, arma ad Illyrios transtulit, multisque millibus hostium trucidatis, Larissam urbem nobilissimam cepit.
10 Inde Thessaliam non magis amore victoriae, quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, invadit. Ita Thessalis ex improviso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turbas et copiosas, invictissimum fecit exercitum. Igitur victis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem, Auruchae regis Molossorum sororem, duxit uxorem.
11 Qui Aurucha cum per hoc quod societatem Macedonum affinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret per hoc deceptus amisit, privatusque in exsilio consenuit. Deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. Ipsam vero urbem mox expugnavit et cepit. Exin Graeciam prope totam consiliis praeventam viribus domuit.
12 Quippe Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt, et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire, quod singulae amitterent, oppressae demum servientesque senserunt. Quarum dum insanas concertationes Philippus, veluti specula observat, auxiliumque semper inferioribus suggerendo, contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fovet, victos sibi pariter victoresque subiecit.
13 Igitur quantis affecerit totam Graeciam miseriis [Deest aliquid.], aliosque a quibus pace susceptus hostiliter invadit, crudeliter diripit, omnique societatis conscientia penitus abolita, coniuges liberosque omnium sub corona vendidit, templaque universa subvertit. Post haec in Cappadociam transiit, ibique bellum pari perfidia gessit: captos per dolum finitimos reges interfecit, totamque Cappadociam suo imperio subdidit.
14 Inde post caedes, incendia, ac praedationes, quas gesserat in urbibus sociis, ad parricidia conversus, fratres, quos cohaeredes regni verebatur, interfecit, supplicio ac neci dedit. Inde omnium urbes finesque populatus, cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. Igitur alios populos, sedibus suis avulsos, finibus hostium opponit, alios in extremis regni terminis statuit: quosdam aemulatione virium, ne possint quod posse creduntur, in supplementa exhaustarum urbium dividit.
15 Ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate, concidit. Praeterea cum eum duo fratres Thraciae reges, ex consensu praeoptavissent indicem, Philippus, more ingenii sui, ad iudicium, tanquam ad bellum, cum instructo exercitu ingressus, inscios iuvenes vita regnoque privavit.
16 Ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransiit: commissoque praelio, cum Scythae et numero et virtute praestarent, Philippi fraude vincuntur. In ea pugna viginti millia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta; pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum. Nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit.
17 Viginti millia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa sunt. Sed revertenti Philippo Triballi bello obviant, in quo ita Philippus in femore vulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. Statim vero ut convaluit, Atheniensibus bellum intulit, qui, in tanto discrimine positi, Lacedaemonios, quondam hostes, tunc socios asciscunt, totiusque Graeciae civitates, legationibus fatigant ut communem hostem communibus viribus petant.
18 Itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese coniunxere, quasdam vero ad Philippum belli metus traxit. Praelio commisso, cum Athenienses longo maiore numero militum praestarent, assiduis tamen bellis indurata Macedonum virtute vincuntur. Quam pugnam longe omnibus ante prioribus bellis atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit.
19 Nam hic dies apud universam Graeciam acquisitae dominationis gloriam et vetustissimae libertatis statum finivit. Postea Philippus cruentissimam victoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit. Siquidem principes civitatum alios securi percussit, alios in exsilium egit, omnibus bonis privavit. Pulsos dudum a civibus in patriam restituit. Ex quibus trecentos exsules iudices rectoresque praefecit: qui ut antiquum dolorem nova potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinebant.
20 Praeterea magno delectu militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia habito, ducenta millia peditum et quindecim millia equitum absque exercitu Macedonum, et infinita gentium barbararum Persica expeditione in Asiam missurus instruxit. Tres duces, hoc est, Parmenionem, Amintam et Attalum, praemittendos in Persas legit.
21 Et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexander, qui erat Olympiadae uxoris suae frater, et postea a Sabinis in Lucania prostratus est, ut supra memoravimus, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decrevit. Qui cum, pridie quam occideretur, interrogatus fuisset quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur: Eum esse optimum qui viro forti post virtutum suarum gloriam in pace regnanti, sine conflictatione corporis et dedecore animae, subitus et celer, inopinato ferro potuisset accidere. Quod ipsi mox obtigit. Igitur per viginti et quinque annos incendia civitatum, excidia bellorum, subiectiones provinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum venditiones captivitatesque vivorum, unius regis fraus, ferocia et dominatus agitavit.
22 Sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.149 uldBPL24.74

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur. <<<     >>> XX. De gravissimis praeliis inter Samnites et Romanos illis diebus gestis. Quibus et Romani a Samnitibus victi, et sub iugum servitutis missi, iterumque Romani victores per Papyrium ducem suum Samnites vicerunt et iugum deposuerunt.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik