monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XVII. Quibus diebus pestilentia ingens Romam crudeliter vastaverit, terraque in Urbe dehiscens, Curtium virum: equestrem absorbuerit vivum. Tunc etiam Galli contra Romanos conspirantes, ter devicti sunt. <<<     >>> XIX. Quod regnante Arxe, Romanorum matronae in scelere venefico sunt deprehensae. Philippus autem Macedonum rex, pater Alexandri Magni, bella plurima peregit, civitates evertit, nationes innumeras perdomuit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur.

1 Eodem etiam tempore nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est, et saxea de nubibus grando descendens, veris terram lapidibus verberavit. Quibus diebus etiam Alexander Magnus, vere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, est natus. Tunc Demosthenes orator agnoscitur, Aristoteles philosophus ore omnium celebratur, Plato moritur, post quem Academiam Speusippus tenuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.149 uldBPL24.74