monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38 > 28 > 11 > 2 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XVI. Qualiter Artaxerxes Graecis pacem indixerit, et Aegyptum eversam suo iunxerit imperio <<<     >>> XVIII. De hoc quod nox longior solito facta est, et veri lapides e coelo ruentes terram graviter attriverunt. Et hoc factum est quando Magnus Alexander Macedo nascitur. Quibus diebus Aristoteles celebratur insignis, et Plato moritur.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XVII. Quibus diebus pestilentia ingens Romam crudeliter vastaverit, terraque in Urbe dehiscens, Curtium virum: equestrem absorbuerit vivum. Tunc etiam Galli contra Romanos conspirantes, ter devicti sunt.

1 Quo etiam tempore ingens universam Romam pestilentia corripuit non (ut assolet) plus minusve solito temporum turbata temperies, hoc est, aut intempestiva siccitas hiemis, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis indigesta illecebra. Insuper etiam expirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum afferre transcursus, sed gravis diuturnaque in nullo dispar sexus, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium iugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit.
2 Sequitur hanc miseram luem miserioremque eius expiationem proximo anno satis triste prodigium. Repente siquidem medio Urbis terra dissiluit, vastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt. Manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti voragine impudens specus, nefariamque vivi hominis sepulturam diis interpretibus expetebat.
3 Satisfecit improbis faucibus praecipitio sui M. Curtius, vir [Delendum vir.]eques, armatus, iniecitque crudeli terrae inopinatam satietatem, cui parum esset quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulcra susciperet, nisi etiam vivos scissa sorberet. Hinc iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluvium ad quartum ab Urbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lenitudine torpuisset: ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoavit, T. Quintus dictator cruentissima congressione confecit.
4 Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a Gaio Sulpitio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Martio consecuta est. Ubi coniici datur quantus hominum numerus caesus sit, quando octo millia sunt capta Tuscorum. Tertio autem in iisdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt.
5 Adversus quos novo militum delectu habito, conscriptisque legionibus decem, sexaginta millia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. Confecit hanc pugnam Marcus Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. Occiso enim provocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt.
6 Nec tamen contenti Romani suis eos moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecuti sunt eos, ut post aliquot annos omnes eorum reliquias in Hetruria ad lacum Vadi montis Dolabella consul deleret, ne quis exstaret ex ea gente qui incensam a se Romanam urbem gloriaretur. Manlius vero Torquatus consul, qui post stragem Gallorum Latinos devicit, filium suum quod contra eius imperium hostes aggressus vicerat, Metiumque Tusculanum nobilissimum equitem interfecit, provocantes atque insultantes hostes occiderat, virgis caesum securi percussit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.147 uldBPL24.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik