| 2 | Cuncti igitur Graeci optatissima quiete domesticoque otio resoluti sunt. Qui utique tam constanter contemnere poterant, quam fortiter saepe vicerunt maximas Persarum copias, si, non ipso tantum adnuntiatae pacis sono, per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio. Quanta enim bella sibimet gravia ac intolerabilia invicem gesserint, alternisque caedibus atque miseriis se affecerint Lacedaemonii cum Atheniensibus, Arcades cum Lacedaemoniis, quomodo Conon Atheniensis dux Persici exercitus, quomodo Spartanos afflixerit, et cum Agesila pede claudo, ingenio acerrimo, duce Lacedaemoniorum pugnaverit, ac demum vicerit, testis est ipsa quietis pax tam libentissime a fortibus viris suscepta, et illud iudicium quod vix cum Lacedaemoniis centum inventi sunt senes. Sed qui haec plenius scire voluerit, in libro tertio Orosii contra paganos inveniet. |