| 1 | Artaxerxes, qui et Ochus, annis viginti sex imperavit. A reaedificatione vero templi, annus centesimus quadragesimus quintus erat. Macedonum vero reges, Alexander, Ptolomeus, Perdica, Philippus, sibi invicem per intervalla succedentes brevia. Iudaeorum vero sacerdos Ioannes filius Iudae, qui fratrem suum Iesum, sacerdotium ambigentem, in templo interfecit. |
| 2 | Propter quod facinus Vagosus dux regis Artaxerxis, qui Iesum diligebat, in templum ingressus violavit, et populum Iudaeorum propter hanc causam in servitutem redegit, nec hostias offerri quotidianas prius in templo permisit cum pro unoquoque anno vectigal exigeret, drachmas scilicet quinquaginta. Hac usus occasione annis septem pro nece Iesu sacerdotis populum afflixit dicens: Quod nunquam prius nec apud Graecos, nec apud barbaros ita crudeliter vel scelerate factum sit. |