Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XIV. Quibus diebus Socrates et Plato claruerint.
| 1 | Quibus diebus Archelaus, Amintas, Pausanias, Argeus, item Amintas, sibi invicem succedentes, regnabant apud Macedones. In Sicilia vero Dionysius tyrannidem exercet. Socrates etiam apud Athenienses tunc claruit magister Platonis. Socrates ergo primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est, naturalibus rebus perscrutandis operam maximam impenderunt, finemque bonum fieri non posse, nisi bene vivendo, docuit. |
| 2 | Nolebat itaque immundos terrenis cupiditatibus animos extendere in divina et conari quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius ac summi Dei voluntate esse credebat. Unde non eas putabat, nisi munda mente posse comprehendi, et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret: naturamque incorporei et incommutabilis luminis ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intelligentiae puritate conspiceret. |
| 3 | Imperitorum tamen invidia excitatis Atheniensibus, calumniosa criminatione damnatus, morte mulctatus est. |
| 4 | Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat, Atheniensium civitas publice luxit. In duos eius accusatores usque adeo populi indignatio conversa est, ut unus eorum oppressus vi multitudinis interiret, exsilio autem voluntario atque perpetuo poenam similem alter evaderet. Tam praeclara igitur vitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores. |
| 5 | Quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari, ubi agitur de summo bono, sine quo fieri homo beatus non potest. Igitur Plato inter omnes Socratis discipulos gloria et fama eminentior fuit; nec immerito, cum determinasset finem boni esse secundum virtutem vivere, et ei soli evenire posse qui notitiam unius Dei habeat et imitationem, nec esse aliam ob causam beatum. |
| 6 | Qui Plato cum apud suos honesto natus esset loco Athenis, ingenioque mirabili longe suos condiscipulos anteiret, Socratica non contentus disciplina, longe lateque peregrinatus est; quaquaversum alicuius nobilitate scientiae percipiendae eum fama rapiebat: itaque et in Aegypto didicit quaecunque magna illic habebantur atque docebantur, et inde in eas partes Italiae veniens ubi Pythagorae fama celebrabatur, et quidquid Italicae fuit philosophiae facillime comprehendit; et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis, etiam illa quae vel ab aliis didicerat, vel ipse quanta potuerat intelligentia viderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperavit. |
| 7 | Itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione versetur, unde una pars eius activa, altera contemplativa dici potest: quarum activa ad agendam vitam, id est, ad mores instruendos, pertinet; contemplativa autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam veritatem, Socrates in activa excelluisse memoratur: Pythagoras vero magis contemplativae, quibus potuit, intelligentiae viribus institisse. |
| 8 | Proinde Plato utrumque iungendo, philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit, unam moralem, quae maxime in actione versatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, quae verum disterminat a falso. Quae licet utrique, id est, actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem vindicat veritatis. |
| 9 | Ideo haec tripartitio non est contraria illi distinctioni qua intelligitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere; et Athenienses viginti quatuor litteris uti coeperunt, cum ante viginti duas tantum haberent. Xenophon et Thisias clari habentur. Diogenes cognoscitur, Eudoxus astrologus, Plato quoque et Xenophon, nec non et alii Socratici insignes habentur. Evagoras cum regnaret Cypri, in furorem versus est. |
| 10 | Facto etiam terraemotu magno Elica et Bura, Peloponensium urbes, absorptae sunt. Tunc etiam fuit Carthaginensium bellum illud famosissimum. |