monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XII. Qualiter Artaxerxes contra fratrem suum, scilicet Cyrum, dimicaverit et vicerit; et de terraemotu Siciliae atque aestu gravi Aethnae; de peste etiam quae Atheniensibus contigit, laboribusque Romanorum. <<<     >>> XIV. Quibus diebus Socrates et Plato claruerint.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XIII. De Gallis qui Romam incenderunt, vastaverunt ac novissime vendiderunt.

1 Igitur Galli Senones, duce Brenno, exercitu copioso et robusto nimis, cum urbem Elusim, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum, qui tunc componendae inter eos pacis gratia venerant, in acie adversum se viderunt pugnantes. Quo indignatione permoti, Elusini oppidi obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt.
2 Hos ita irruentes Fabius cum exercitu consul excepit, nec tamen obstitit, imo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit, stravit et transiit. Testatur hanc Fabii cladem fluvius Hallia, sicut Cremara Fabiorum. Non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recensuerit, etiam si Roma insuper incensa non esset.
3 Patentem Galli Urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedilibus senatores, eosque incendio domorum crematos, lapsu culminum suorum sepeliunt. Universam reliquam iuventutem, quam constat vix mille hominum tunc fuisse in arce Capitolini montis latentem, obsidione concludunt; ibique infelices reliquias fame, peste, desperatione, formidine terunt, subigunt vendunt: nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur; non quod apud Gallos Roma parvi nominis fuerit, sed quod illam sic iam ante detriverint, ut amplius tunc valere non posset.
4 Exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam Urbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedimenta errantium, et inter sua ignotorum offensae vocis imago respondens, trepidos suspendebat auditus. Horror quatiebat animos, silentia terrebant. Siquidem materia pavoris est raritas [ipsa vocis] in spatiosis.
5 Hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum, placitum atque tentatum est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.143 uldBPL24.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik