monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, XI. De discordia Siciliensium, id est, inter Catinenses et Syracusanos, qui auxilia petentes a Lacedaemoniis atque Atheniensibus, non solum hac occasione Sicilia sed et tota Graecia gravissimis bellis attrita est. <<<     >>> XIII. De Gallis qui Romam incenderunt, vastaverunt ac novissime vendiderunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XII. Qualiter Artaxerxes contra fratrem suum, scilicet Cyrum, dimicaverit et vicerit; et de terraemotu Siciliae atque aestu gravi Aethnae; de peste etiam quae Atheniensibus contigit, laboribusque Romanorum.

1 Artaxerxes, qui et Mennon cognominatus est, Darii et Parisitidis filius, annis XL, a restauratione vero templi anni erant CV. Ipse est qui ab Hebraeis Assuerus dicitur, sub quo liber Hester confectus est. Iisdem diebus bellum civile vix parricidio terminatum est apud Persas. Mortuo enim rege Dario, cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem magnis apparatibus magnisque provinciarum ac populorum ruinis utrinque certatum est.
2 In hoc conflictu cum e diverso concurrentes sibi ambos fratres mutuo casus obiectavisset, prior Artaxerxes vulneratus a fratre equi velocitate morti exemptus evasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus, finem certamini dedit. Artaxerxes ergo, et praeda fraternae expeditionis et exercitu potitus, potestatem regni fratricidio firmavit.
3 His deinde temporibus gravissimo terraemotu concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus, favillisque calidis, cum detrimento plurimo agrorum villarumque, vastata est. Tunc etiam Athlante civitas, Locris adhaerens, terrae congrua [Al., contigua], repentino maris impetu abscissa, atque in insulam dissoluta est.
4 Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis invasit diuque populata est. Nam eo tempore Romani, repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiti, hiemare sub pellibus. Postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt, urbem novissime sine ullo digno Romanae virtutis testimonio cuniculis et clandestina obreptione ceperunt.
5 Hanc utilem magis quam nobilem victoriam primo dictatoris Camilli industria peregerunt de Veintibus. Dehinc irruptio Gallorum et incendium urbis insequitur. Cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus huius temporis comparare, quamvis non aeque pendeant praeteriti mali fabulam praesenti iniuriae.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.142 uldBPL24.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik