monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38 > 28 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, X. Regnante Dario, cognomento Notho, qui sapientes tunc floruerint. Et Romani leges ab Atheniensibus tunc petiverunt, et in duodecim tabulis scripserunt. eiectis consulibus, decemviros constituerint, et quantum malum ex hoc sit ortum; et quae illis diebus eis contigerint. <<<     >>> XII. Qualiter Artaxerxes contra fratrem suum, scilicet Cyrum, dimicaverit et vicerit; et de terraemotu Siciliae atque aestu gravi Aethnae; de peste etiam quae Atheniensibus contigit, laboribusque Romanorum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT XI. De discordia Siciliensium, id est, inter Catinenses et Syracusanos, qui auxilia petentes a Lacedaemoniis atque Atheniensibus, non solum hac occasione Sicilia sed et tota Graecia gravissimis bellis attrita est.

1 Igitur dum discordia regni Sicilienses laborant, Catinenses contra Syracusanos, quos graves infestosque patiebantur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. Athenienses autem instructam classem in Siciliam miserunt. Hi vero qui missi fuerant, caesis hostibus, prospera initia sumpserunt. Hinc maiores copias robustioremque exercitum, ducibus Micea et Iamacho, cum tantis viribus Siciliam repetunt, ut et hi suffragia sua timerent qui impetraverant.
2 Athenienses duas illico pedestres pugnas secundis successibus faciunt: confectos in urbe hostes, et obiecta classe circumdatos, terra marique concludunt. At Syracusani, fractis fessisque rebus, auxilium a Lacedaemoniis petunt, a quibus mox mittitur Gilippus cum copiis praesidiorum. Qui mox ut venit Siciliam, duobus praeliis victus, nec territus, ab Atheniensibus tertio congressu Iamachum occidit, hostes in fugam vertit, socios obsidione liberavit. Gilippus namque Miceam ac Demosthenem in Sicilia vicit.
3 Igitur Athenienses biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati sunt. Alcibiades enim dux, ab Atheniensibus fugiens, Lacedaemoniam se contulit, impulitque Spartanos ut Atheniensibus novo bello insisterent, cum quibus totam Graeciam adversus Athenienses excitavit. Darius etiam rex Persarum, paterni avitique memor odii, adversus hanc urbem Partissafernem [per Tyssaphernem] praefectum Lydiae copias sumptusque belli direxit.
4 Mirum dictu, Atheniensium tantas ea fuisse tempestate opes, ut cum adversus eos, hoc est adversus unam urbem, Asiae atque Graeciae totiusque Orientis viribus incursum sit, pugnando saepe nec unquam cedendo, consumpti magis viderentur fuisse quam victi. Si quis enim plenius discordiam Atheniensium et bella gravia quae sunt perpessi scire voluerit, actusque Alcibiadis et exsilia, librum Orosii adversus paganos secundum legat.
5 Verumtamen sapientissimi omnium Athenienses, etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labefactari, cunctaque vel bona vel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt, reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplam, de reparatione sui consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod afflictis rebus consulitur, in prosperis servaretur.
6 Sed adeo hoc idem placitum inter ipsa pene placiti verba corruptum est, ut vix intercedente biennio, Socrates ille clarissimus philosophorum, adactus malis apud eos, sibi vitam veneno extorserit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.141 uldBPL24.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik