Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT X. Regnante Dario, cognomento Notho, qui sapientes tunc floruerint. Et Romani leges ab Atheniensibus tunc petiverunt, et in duodecim tabulis scripserunt. [Quod] eiectis consulibus, decemviros constituerint, et quantum malum ex hoc sit ortum; et quae illis diebus eis contigerint.
| 1 | Darius Persarum rex, cognomento Nothus, anno decimo et nono regnavit, quem praecesserunt secundus Xerxes et Sogdianus, qui tantum novem mensibus regnaverunt. Ergo a secunda dedicatione templi, anni sunt octoginta septem. Bacchides, carminum scriptor eo tempore agnoscitur, et Pherecides moritur; Eupolis autem et Aristophanes, scriptores comoediarum, agnoscuntur. |
| 2 | Quo in tempore Romani per legatos leges Solonis expetierunt ab Atheniensibus, quas in duodecim tabulis scripserunt, eiicientesque consules, potestatem decemviris tradiderunt, gratia constituendarum legum Athenicarum. Quae causa magnam reipublicae invexit perniciem. Nam primis [primus] ex decemviris, cedentibus caeteris, solus Appius Claudius sibi continuavit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, indignantes penes unum esse imperium quod eis erat commune, et novo improbae ordinationis incepto emicuit agmen tyrannorum; qua populus necessitatis atrocitate permotus, et periculo libertatis admonitus, montem Aventinum occupavit armatus: nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicavit. Tunc etiam per totum fere annum, tam crebri, tamque etiam graves in Italia terraemotus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque assiduis Roma nuntiis fatigaretur; deinde [ita] iugis et torrida siccitas fuit, ut spem gignendis terrae fructibus abnegarit. |
| 3 | His denique temporibus cum Fidenates hostes, maximorum auxiliorum manu stirpante, terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertius dictator magnam mali molem, ipsis Fidenis vix captis, depulit et sanavit. Tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent, vel post damna bellorum inducias relaxatas, diversae pestes, coeloque terraque excandescentes, incessabili infestatione corrumperent. Quo etiam tempore Sicilia, quae ab initio patria Cyclopum, et post eos nutrix tyrannorum fuit, [saepe etiam captiva servorum fuit] quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, multa incommoda a suis atque ab externis perpessa est. |
| 4 | Ibi enim incendia bellorum recidiva exordium sumunt, sed pene Graecorum vires consumptas exustasque perimunt. |