| 1 | Igitur Neemiam, qui muros Hierusalem construxit, consummasse opus tricesimo secundo anno Artaxerxis regis Persarum Esdras memorat. Si quis autem ab hoc tempore septuaginta hebdomadas a Daniele scriptas numerat (quae faciunt annos quadringentos nonaginta), reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Hierusalem est coepta, secundo postea Vespasiani anno capitur. |