monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis. <<<     >>> IX. De septuaginta hebdomadibus a Daniele praedictis, quae in ultimo imperii Neronis anno sunt consummatae.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT VIII. De Mammilio duce Tusculano, qui Latinos subegit, ac de primo agone Romae acto et de magna pestilentia quae Romanas vires fere consumpserat, et caetera quae tunc gesta sunt apud Romanos.

1 Quibus diebus a Mammilio, Tusculano duce, Latini apud Regilli lacum expugnantur, vincuntur atque subiiciuntur, exstant et parta deontia (sic) spolia, tunc et agon Romae clarus habebatur primus. Romae ergo suspenso ad modicum bello, gravis pestilentia subsequitur, quae per universam civitatem violenter incanduit, ut merito praecedente prodigio, coelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum igni flagravit.
2 Nam eo anno Ebutium et Servilium ambos consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda tabe delevit: quamvis iam etiam superiore quarto anno oborta lues, eumdem populum depopulata sit. Proximo dehinc anno cives exsules servique fugitivi, duce Herbonio, viro Sabino, invaserunt incenderuntque Capitolium.
3 Ubi fortissime quidem, Valerio consule et imperatore dimicatum est; sed adeo atrox et grave discrimen praelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus, et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedarit. Sequitur annus in quo cum victo exercitu consul obsessus est. Nam Minutium consulem congressum praelio, Equi Volscique superaverunt, et fugientem in algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, arctam obsidionem oppresso hoste solvisset; qui repertus in rure, ab aratro accersitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu, mox victor effectus, iugum boum equis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.138 uldBPL24.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik