Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis.
| 1 | Artaxerxes, qui Machir dicebatur, regnavit annis XL, post Artabanum, qui VII menses regnaverat: ab reaedificatione vero templi annus quadragesimus septimus erat. Quo regnante, Hezdras sacerdos clarus apud Hebraeos habebatur; magister omnium quippe in legibus sacris, qui regressi fuerant in Iudaeam de captivitate. Neemia vero muros civitatis Hierosolymorum perfecit. |
| 2 | Pontifex vero maximus templi fuit Ioachim, Eliasippi filius, quem Iosephus Iudam nominat. Defuncto autem et hoc, Ioannes filius eius honorem suscepit sacerdotalem. Quo etiam in tempore Aristarchus tragoediographus, Cratinus, et Plato, comoediarum scriptores, Zenon et Heraclitus agnoscuntur. Ferecides secundus historiarum scriptor, atque Sophocles et Aristophanes tragoediarum scriptores habiti sunt. |
| 3 | Herodotus vero cum Athenis libros suos in concilio legisset, honoratus est. Pythagorae autem sophistae libros decreto publico Athenienses combusserunt, eo quod magicas artes atque necromantiam in eis reperissent. Empedocles autem atque Parmenides philosophi, Milesius etiam Physicus clari habentur. Iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, rerum naturam scrutatus, suasque disputationes litteris mandans emunivit: maximeque admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. Aquam tamen putavit rerum esse principium, et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in eo iunguntur existere; nihil autem huic operi, quod, mundo considerato tam mirabile aspicimus, divinae menti praeposuit. |
| 4 | Zeuxis autem praeclarus pictor agnoscitur. Ex cuius nonnulli imaginibus, quas plurimas apud diversos fecerat, lavacrum Byzantiorum arbitrantur appellatum. Quibus diebus principium iubilaei septuagesimi erat secundum Hebraeos. |
| 5 | Tunc lapis e coelo ruit in fluvium Aegis. Hippocrates quoque medicus, ac Socrates philosophus insignes habentur, Sophocles poeta tragicus atque Democritus agnoscuntur, Pindarus etiam tunc innotuit. |