monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS > LIBER TERTIVS > LIBER OCTAVVS > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, V. De Neemia, qui reaedificavit muros Hierusalem, et in ea habitatores congregavit. <<<     >>> VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT VI. Qualiter Xerxes de regno septingenta millia armatorum, et de auxiliis trecenta, rostratas etiam naves mille ducentas, oneratas vero tria millia habuisse in exercitu fertur, cui Leonida Spartanorum dux cum quatuor millibus obstitit, et pene eum vicit. Deinde Themistocles Atheniensium dux navali praelio exercitum eius superavit. Xerxes victus, amissis copiis, turpiter refugit in patriam.

1 Igitur Xerxes sextingenta millia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, prostratas etiam naves mille ducentas, onerarias autem tria millia numero habuisse narratur, ut merito inopinato exercitui immensaeque classi vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit.
2 Huic tamen incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est astrui, quam tunc fuit vinci, Leonida rex Spartanorum cum quatuor millibus hominum in angustiis Thermopilarum obstitit. Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. Porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium.
3 Deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera, neque ad pugnandum expedita, neque ad fugiendum prompta, solis mortibus subigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedis unius populi fuit. Quarto autem die cum videret Leonida undique hostem circumfundi, hortatur auxiliares socios ut subtraherent se pugnae, in cacumen montis evadant, ac se ad meliora tempora reservent, sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam, plus se patriae quam vitae.
4 Dimissis sociis, Spartanos admonet de gloria plurimum, de vita nihil sperandum, neque exspectandum vel hostem vel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, commiscenda arma, conturbanda agmina fore: nusquam victores honestius quam in castris hostium esse perituros. Persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur, tanquam ipsi interitum suum et exigerent et vindicarent: mirum dictu sexcenti viri castra millium irrumpunt. Tumultus totis castris oritur. Persae quoque ipsi Spartanos adiuvant mutuis caedibus suis. Spartani quaerentes regem nec invenientes caedunt sternuntque omnia, castra pervagantur universa, et inter densas strues corporum, raros homines vix sequuntur, victores sine dubio, nisi mori elegissent. Praelium a principio noctis, in maiorem partem diei tractum, ad postremum vincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris visus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi impedimenta cadaverum, crasso et semigelato sanguine palpitando lapsus et mortuus est.
5 Xerxes bis victus in terra, navale praelium parat. Sed Themistocles dux Atheniensium, cum intellexisset, Ionas quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum verterat in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti, hostique subtrahere statuit, et quia colloquendi facultas signa negabat, locis quibus Iones accessuri navibus videbantur proponi symbolo saxisque affigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens, atque ad antiquorum iura et foedera religiosa adhortatione persuadens, praecipueque admonens uti commisso praelio, caedentium vicum inhibeant remos, seseque bello auferant.
6 Igitur rex partem navium sibi detinens, spectator pugnae in littore manet. Contra autem Arcemidora, regina Halicarnis, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces acerrime bello immiscetur, ita ut versa vice in viro feminea cautela, in femina virilis audacia spectaretur. Cum autem anceps pugna esset, Iones, iuxta praeceptum Themistoclis, paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Quorum defectio Persas a parte fugere persuasit, in qua trepidatione, multae naves mersae captaeque sunt.
7 Plures tamen saevitiam regis velut immanitatem hostis timentes per domos dilabuntur. Ergo anxium tot malis regem Mardonius aggreditur, suadens regem in regnum redire oportere, priusquam adversa fama novas res domi moliretur, se autem si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum, et ignominiam domesticam propulsaturum, aut si adversa belli perseverassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia.
8 Probato consilio, exercitus Mardonio traditur, rex Abidum, ubi pontem veluti victor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. Sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit. Erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit, mutationes rerum hac vel maxime varietate permetiens, exiguo contentum latere navigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset, et iugum captivitatis suae vincto ponte portasset, vilissimo unius servuli egere ministerio, cuius potentiae dum montes exciduntur, valles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset.
9 Pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore, fame ac metu tabuerunt, et crudescente morbo, tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut viae cadaveribus replerentur: dirae etiam alites atque improbae bestiae, escarum illecebris sollicitatae, moribundum sequerentur exercitum. At vero Mardonius, cui reliqua bella commiserat Xerxes, afflatus [inflatus] primum successu brevi, mox in extrema deiectus est. Olyntum siquidem Graeciae oppidum expugnavit. Athenienses varia sollicitatione adducere in spem pacis aggressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem videt, incensa urbis parte, in Boetiam omnem belli apparatum deducit.
10 Illuc quoque eum centum millia Graecorum insecuta sunt, et commisso sine mora praelio, Mardonium, deletis copiis ipsius, velut e naufragio nudum cum paucis fugere compulerunt. Castra, regiis opibus referta, ceperunt, non parvo quidem antiquae industriae damno. Nam post istius praedae divisionem aurum Persicum prima Graeciae virtutis corruptio fuit.
11 Urget igitur inceptus miseros extrema perditio. Nam forte eodem die quo in Boetia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Micale navali praelio dimicabat. Ibi novus repente rumor utriusque classis et populi implevit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse victores. Mira divini iudicii ordinatio, in Boetia oriente sub sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die, tantis spatiis maris terraeque interiacentibus, nuntiatum est.
12 Qui rumor vel maximae rei astipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum, primum dolore, dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos, nec fugae habiles reddidit, atque ita consternatos profligatosque constantior factus hostis successu felicitatis, invasit. Xerxes, bello infeliciter gesto, contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumventus occiditur.
13 Quo in tempore Diogenes agnoscitur, et sectatores eius physici philosophi. Themistocles autem in Persas fugit. Pindarus clarus habetur. Sophocles tragoediarum scriptor, et Euripides clari habentur. Herodotus historiarum scriptor agnoscitur. Bachilides et Diagoras plurimo sermone celebrantur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.133 uldBPL24.68

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, V. De Neemia, qui reaedificavit muros Hierusalem, et in ea habitatores congregavit. <<<     >>> VII. Artaxerxe regnante libri Pythagorae incensi sunt ab Atheniensibus. Et memoriale philosophorum qui tunc fuerunt, id est, Milesii, Hippocratis medici ac Socratis.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS > LIBER TERTIVS > LIBER OCTAVVS > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik