monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, III. De Melcho rege Carthaginensium, qui infeliciter in Sicilia dimicavit, domumque reversus propria manu se interemit. <<<     >>> V. De Neemia, qui reaedificavit muros Hierusalem, et in ea habitatores congregavit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT IV. De Esdra, qualiter gratiam Xerxis regis adeptus, Hierosolymam cum magna turba Iudaeorum et muneribus plurimis sit reversus.

1 Xerxes Dario patri in regnum succedens annis XX imperavit, iuxta historiam Iosephi XXV. A reaedificatione vero templi Hierosolymis erat annus vigesimus septimus. Esdras autem, Xerxis adeptus gratiam, cum munificentissima illius largitate atque amicorum eius dirigitur Hierosolymam, et per eum multa a rege mittuntur ad templum munera: insuper concessit rex ut omnes quicunque vellent Iudaei in eius habitantes regno, reverti cum eo Hierosolymam, ad patriumque solum, nullo prohibente eos, licere cum omnibus quae possidere videbantur, regredi. Exemplar etiam epistolae, in qua haec continebantur, ad Israelitas Media habitantes transmisit. Hi vero cognoscentes regis circa Deum pietatem et favorem quem in Esdra habebat, multi siquidem facultates suas deportantes ad Babyloniam venerunt, ut ascenderent Hierosolymam cum Esdra, pariterque sacerdotes et Levitae et ianitores cantoresque ac servi sacri.
2 Quos congregans de captivitate, trans Euphratem tribus diebus moratus, ieiunia eis imposuit, ut Deo vota pro salute solveret, ne quid in via paterentur adversum. Hae namque duae tribus, quae per Nabuchodonosor captivitatem sunt perpessae, sub praedictis principibus in Iudaeam sunt reversae. Ex quo videlicet tempore, a Babylone profecti sunt, et ipsi et provincia vocitantur Iudaei.
3 Decem autem tribus, quae prius in captivitatem ductae sunt, et vocabantur Israel, hactenus trans Euphratem commorari probantur. Esdras vero et qui cum eo revertebantur, postquam vota perfecerunt, ab Euphrate surgentes, die duodecimo primi mensis, septimo imperii anno Xerxis ad Hierosolymam pervenerunt, quinto mense eiusdem anni, ferentes secum sacras pecunias, argenti talenta sexcenta quinquaginta, vasa argentea talentorum centum, vasa aurea talentorum viginti, et vasa aerea auro meliora, habentia pondo talenta duodecim.
4 Haec namque rex et consiliarii eius et Israelitae Babyloniae habitantes donaverunt, quae Esdras sacerdotibus ac templi custodibus tradidit. Praecepit etiam rex Esdrae, quem in lege Dei sapientissimum deprehenderat ut Iudaeos erudiret, ne in aliquo per ignorantiam in legibus paternis delinquerent.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.132 uldBPL24.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik