monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12 > 16 > 3
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, II. Quo regnante, Brutus et Collatinus post depulsionem regum primi consules apud Romanos constituuntur, et ea quae illis diebus cum Romanis gesta sunt, et quod ducentis quadraginta tribus annis sub regibus, inde quadringentis sexaginta quatuor annis per consules et tribunos atque dictatores, iterumque consules, iura reipublicae administrata sunt. <<<     >>> IV. De Esdra, qualiter gratiam Xerxis regis adeptus, Hierosolymam cum magna turba Iudaeorum et muneribus plurimis sit reversus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT III. De Melcho rege Carthaginensium, qui infeliciter in Sicilia dimicavit, domumque reversus propria manu se interemit.

1 Melcho rex Carthaginensium, cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. Nec mora, morbo populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus iam nec sepeliebatur. Cuius mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset, turbata civitas fuit. Omnia ululatibus personabant, clausae ubique ianuae cunctae, privata publicaque officia damnata: universi ad portum decurrunt, egredientesque de navibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur.
2 Postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intelligunt tunc toto littore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. Inter haec procedit et ipse de navi sua imperator, sordida servilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina. Ipse quoque manus ad coelum tendens, nunc suam, nunc publicam infelicitatem accusat et deflet.
3 Ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos qui lacrymantes prosequebantur, ultimo dimisit alloquio. Ac deinde obseratis ianuis, exclusisque etiam filiis, gladio dolorem vitamque finivit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.131 uldBPL24.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik