Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT II. Quo regnante, Brutus et Collatinus post depulsionem regum primi consules apud Romanos constituuntur, et ea quae illis diebus cum Romanis gesta sunt, et quod ducentis quadraginta tribus annis sub regibus, inde quadringentis sexaginta quatuor annis per consules et tribunos atque dictatores, iterumque consules, iura reipublicae administrata sunt.
| 1 | Eodem tempore primos consules, Brutum et Collatinum, post depulsionem regum, habuerunt, quibus ultionem sui moriens matrona Lucretia mandaverat. Illico imperium in eosdem libertatis suae vindices transferunt, mutato tamen iure et nomine, et ex singulari duplex potestas constituitur, ne solitudine vel mora corrumperetur. |
| 2 | Consulesque appellaverunt pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent. Sed Romani quanta mala per ducentos quadraginta tres annos, continua illa regum dominatione pertulerunt, non solum unius regis expulsio, verum etiam odium regii nominis et potestatis ostendit. Igitur Brutus primus apud Romanos consul, qui primum conditorem regemque Romae, non solum exaequare parricidio, sed et vincere studuit: quippe duos filios suos adolescentes, totidemque uxoris suae fratres Vitellios iuvenes revocandorum in urbem regum placito insimulatos in conditionem protraxit, virgis cecidit, securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. |
| 3 | Liber hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, demum pro gloria et imperio. Igitur Porsenna rex Hetruscorum gravissimus regii nominis suffragator, Tarquinium manu reducebat, cum ingentibus copiis urbi aderat, et in ipsis faucibus incumbebat, occupataque Ianiculo tribus continuis annis, trepidam urbem terruit, conclusit, obsedit, et nisi hostem Mutius constanti urendae manus patientia submovisset, mox urbem caperet, aut iugi, recepto rege, servituti esset subiecta. |
| 4 | Idem enim Mutius, fortissimus Romanorum, regem per insidias in castris ipsius aggreditur; sed ubi frustrato ictu circa caput regis tenetur, ardentibus focis intulit manum, terroremque dolo geminat: O! inquit, ut scias quem effugeris virum, idem trecenti iuravimus; hoc namque facto, hic interritus perseverat; rex vero trepidabat, quasi eius arderet manus. |
| 5 | Siquidem et una virginum ex obsidibus regi data Cloelia [Al., Clylia] elapsa custodia audacter flumen patrium transmeavit. Ergo tot tantisque virtutum monstris rex territus abscessit. Tarquinii tamen diu dimicaverunt, donec Aruntem filium regis manu sua Brutus occideret, superque ipsum mutuo vulnere expiravit. Porro, depulsis ab urbe regibus, vix usque ad quintumdecimum lapidem Roma tenebat imperium. Post reges namque consules a Bruto esse coeperunt; deinde tribuni plebis et dictatores, et rursum consules obtinuerunt res publicas, per annos fere quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Iulium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium. |
| 6 | Quo in tempore Valerius Bruti collega, adeo pauper moritur, ut sumptu publico sepeliretur. Censu Romae agitato, inventa sunt hominum centum viginti millia. Ergo anno nono post exactos reges, nova dignitas est creata, dictatura scilicet, et magister equitum, qui dictatori obsequeretur. Dictator primus Largius [Al., Marcus Valerius], magister equitum Spiritus [Spurius] Cassius fuit. Tunc Hellanicus historiographus, et Democretius philosophus et Heraclitus cognomento Tenebrosus, et Anaxagoras physicus clari habentur. |
| 7 | Pythagoras vero moritur, Eschyles tragoediarum scriptor agnoscitur. Tunc etiam bellum, quod in Marathonia gestum est, ut praemisi, et ea quae de Melchiade scribuntur et Aristide, fuisse scribuntur. Tunc Romae virgo Pompilia [Al., Porphyria] deprehensa in stupro, viva defossa est. Igitur Anaxagoras auditor Anaxamenis, rerum omnium quas videmus, effectorem divinum animum sensit, et dixit ex infinita materia constare omnia; similibus inter se particulis, quibus suis propriis singula fierent, sed animo faciente divino. |
| 8 | Diogenes quoque illius socius aerem quidem dixit rerum esse materiam, de quo omnia fierent, sed eum esse compotem divinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset. |