Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 4, CAPUT PRIMUM. Darius Persarum rex quartus Scythis bellum intulit: Asiam Macedoniamque edomuit, et in campis Marathoniis cum Atheniensibus conflixit, ubi ducenta millia sui exercitus amisit, victusque in Persas refugit.
| 1 | Igitur Darius Hydaspis filius, qui Persis III, regnat annis XXXVI. Hic enim Antyro regi Gothorum, Scythiae degentium, hac maxime causa bellum intulit, quod filiae eius petitas sibi nuptias non obtinuisset. Magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis, septingenta millia virorum periculo mortis exponit. Incredibili quippe apparatu cum sexcentis millibus armatorum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus iustae pugnae potestatem, insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, metuens ne sibi reditus interrupto ponte Histri fluminis negaretur, amissis octoginta millibus bellatorum, trepidus refugit; quamvis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit, et quem habendum vix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit. |
| 2 | Inde Asiam Macedoniamque aggressus perdomuit. Ionas quoque navali congressione superavit. Deinde in Athenienses, cum Ionas adversum se auxilio iuvissent, impetum fecit atque arma direxit. |
| 3 | Porro Athenienses, ubi adventare Darium compererunt, quamvis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen cum detineri Persas quatriduanae religionis otio compertum haberent, spem occasione sumentes, instructis tantum decem millibus civium, et Plateensibus auxiliaribus mille adversum sexcenta millia hostium, campis Marathoniis proruperunt. Melchiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam virtute fretus, alacri satis expeditione prius hosti cominus inhaesit, quam posset expedito sagittarum iactu propulsari. |
| 4 | Tanta in eo bello diversitas certandi fuit, ut ex alia parte viri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur. Ducenta millia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt. Sensit Darius hoc damnum: nam victus fugatusque arreptis navibus refugit in Persas. Cum autem instauraret bellum, et ulcisci in victores moliretur, in ipso apparatu concidit. |