monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XVIII. Cyrus Persa qualiter Medorum destruxerit imperium, et avunculum suum Astiagen bello superavit, Babyloniam subvertit, Gyndem fluvium in quadringentos sexaginta alveos comminuit, Lydiam petens Craesum regem cepit. Demum, post multa fortiter gesta, in Scythia cum omni exercitu periit. Sub quo Iudaei a captivitate relaxantur. Romanorum autem Tarquinius, cognomento Superbus, illis diebus rexerat regnum; et quod idem depulsus est propter suam tyrannidem atque insolentiam: cum quo pariter et regiam potestatem Romani pepulerunt. <<<    

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XIX. Cambyses Persarum secundus rex templum reaedificare in Hierosolymis prohibuit, Aegyptum bello obtinuit. Cui magi succedunt, quorum audaciam Darius redarguit, eorumque dolos delexit, et ipse regnavit; qui templum Domini aedificare praecepit, quod sub Cyro fuerat inchoatum, eo iubente est consummatum.

1 Cambyses Cyri filius, Persarum rex secundus, annis septem. Hunc Cambysem aiunt vocari secundum Nabuchodonosor, sub quo Iudith historia conscribitur, quae Holofernem interfecit. Is enim templum civitatemque Hierosolymitarum reaedificari inhibuit, quod et prius opus a vicinis gentibus impediebatur. Idem namque Cambyses, devicta Aegypto, cunctam religionem Aegypti abominatus, caeremonias eius et templa deposuit.
2 Post quem duo fratres magni regnaverunt annum unum, ut Iosephus; alii vero menses septem eos regnasse ferunt. Hi namque magi regnabant sub nomine regis sui, quem occiderant. Qui ausi regnum subripere, mox siquidem deprehensi et oppressi sunt. In hoc enim prodita est eorum temeritas, quoniam auribus detruncati inventi sunt magi, dum in caeteris simillimi existerent filio Cambysis, quem necaverunt.
3 Porro Cambyses dum magos odio haberet, aures eorum abscidi iusserat. His diebus Hyppicus carminum scriptor, et Xenophanes physicus scriptor tragoediarum agnoscuntur, Simonides vero Lyricus, et Phocilides clari habentur. Tunc Anacreon Bericus poeta clarus habetur. Hypparcus et Hyppias Athenis tyrannidem exercent. Quo in tempore Armonius et Aristotton Hyppareum interfecerunt tyrannum.
4 Sed dum Leuna meretrix, eorum amica, tormentis cogeretur, ut socios proderet, linguam suam morsibus amputavit. Eo tempore Pythagoras, physicus et philosophus clarus, celebratur. Darius igitur unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est Persarum, qui annis triginta sex regnavit. Cuius anno secundo captivitas Iudaeorum, sicut per prophetas praedicta fuerat, consummatur.
5 Domesticus namque testis est huius rei Zacharias propheta dicens: Domine omnipotens, quousque non misereberis Hierusalem et civitatibus Iudae, quas dispersisti? Hic annus septuagesimus est. Ergo venia aedificandi templi sub Cyro exordium habuit. Causis vero existentibus impedimenti, ut praediximus, manet imperfectum usque ad Darii regis imperium; cuius regni anno secundo a Zorobabele et Iesu construitur, et quarto opus aedificationis ab eis consummatur anno.
6 Iosephus enim septem annis perfectum dicit templum, a praedictis viris, qui est nonus regni regis Darii, prophetantibus ultimis, Aggaeo et Zacharia, et uno ex duodecim, qui dicitur Angelus apud Iudaeos. Hic autem finis tertii nostri operis erit libri, qui continet in se a prima aedificatione templi sub Solomone, usque ad secundam reaedificationem sub Dario, secundum quosdam, quingentos duodecim annos, iuxta vero Iosephi assertionem, quadringentos et quadraginta.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.122 uldBPL24.64

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik