Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XVIII. Cyrus Persa qualiter Medorum destruxerit imperium, et avunculum suum Astiagen bello superavit, Babyloniam subvertit, Gyndem fluvium in quadringentos sexaginta alveos comminuit, Lydiam petens Craesum regem cepit. Demum, post multa fortiter gesta, in Scythia cum omni exercitu periit. Sub quo Iudaei a captivitate relaxantur. Romanorum autem Tarquinius, cognomento Superbus, illis diebus rexerat regnum; et quod idem depulsus est propter suam tyrannidem atque insolentiam: cum quo pariter et regiam potestatem Romani pepulerunt.
| 1 | Cyrus Persa Medorum destruxit imperium, quod steterat per annos circiter CCLVIII. Subversoque rege Astiage avunculo suo, primus Persis regnavit, annis scilicet XXX. Qualiter enim Medorum ad Persas venerit regnum, pandendum reor. Igitur Astyages Medorum ultimus rex, virili prole vacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. |
| 2 | Sed Cyrus mox ut adolevit, congregata Persarum manu, avunculo certamen indixit. Porro Astiages oblitus sceleris sui, quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium eius unicum et parvulum interfecit, epulandumque patri apposuit, ac ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infantes epulas ostensis patri cum capite manibus improperavit. |
| 3 | Huius ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradidit. Quo comperto Astiages, raptis secum copiis, in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat: proposito suis metu, si quis e praelio cedere moliretur, ferro exciperetur. Qua necessitate instanter Medis pugnantibus, pulsa iterum Persarum acies, cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant ut in praelium revertantur, cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt, quaerentes num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. |
| 4 | Quo facto erubescentes in praelium redeunt et facta impressione, quos fugiebant fugere compellunt. Ibi tunc Astiages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maxime Hircanorum genti praeposuit, in Medos vero ipse reverti noluit. |
| 5 | Is finis imperii Medorum fuit. Sed civitates quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt, quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit. Quo in tempore Iudaeorum captivitas erat, quae per annos septuaginta duravit. Porro in Babylone prophetabant Daniel et Ezechiel. Mortuo iam Nabuchodonosor rege Babyloniorum, susceperat imperium eius Evilmoradach, cui successit Balthasar, frater eius. |
| 6 | Huic enim Balthasar Daniel eam scripturam quae in pariete apparuerat interpretatus est, significantem imperium illius in Medos aetate sua transferendum, et hoc qualiter evenerit, manifestare non piget. Igitur Cyrus, rex Persarum, quem superius explicandae historiae causa commemoraveram, qui tunc Asiam et Scythiam totumque Orientem armis pervagabatur, cum Tarquinius Superbus Romam, vel rex vel hostis, aut servitio premebat aut bello, Cyrus (ut dixi) cunctis adversum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babyloniam petit gentem, urbemque tunc cunctis opulentiorem. |
| 7 | Sed impetum eius Gyndes fluvius secundae post Eufraten magnitudinis intercepit. Nam unum regiorum equorum [Al. equitum] candore formaque excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alveum offensi vado vertices attollebantur, arreptum praecipitatumque merserunt. Rex iratus, ulcisci amnem statuit, contestans eum qui nunc praeclarum equitem voravisset, feminis, vix genua undis attingentibus, permeabilem relinquendum. |
| 8 | Haec peragendo segnior, totis copiis perpeti anno Gynden fluvium per magnas concisum deductumque fossas in quadragentos sexaginta alveos comminuit. Eo opere praedictis fossoribus etiam Eufraten longe validissimum et mediam Babylonem interfluentem derivavit ac si meabilibus vadis, sic eum etiam patentibus alvei partibus iter fecit, cepitque urbem; quam vel humano opere exstrui potuisse, vel humana virtute destrui posse, utrumque pene incredibile apud mortales erat. |
| 9 | Nam Babylonem a Nembroth gigante fundatam, a Nino vel Semiramide reparatam, multi prodidere. Haec campi planicie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita; murorum eius vix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est, latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta, caeterum ambitus eius trecentis stadiis circumvenitur. |
| 10 | Murus cocto latere atque interfuso bitumine compactus, fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluita fronte murorum; centum portae aeneae. Ipsa autem latitudo in consummationem pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis media intercapedine seiunctas quadras capit. Domus intrinsecus quater geminae habitationes minaci proceritate mirabiles. |
| 11 | Et tamen illa magna Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc pene minima mora victa, et capta, et subversa est. Ibi tunc Croesus rex Lydorum, famosus opibus, cum ad auxiliandum Babyloniis venisset, victus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem postea quam Babylonem ut hostis invasit, ut victor evertit, ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam, ubi conterritum superiore iam praelio exercitum, sine ullo negotio superavit, ipsum etiam Croesum cepit, captumque et vita et patrimonio donavit. |
| 12 | Haec partim iuxta Orosii historiam relata sunt. Secundum Iosephi vero traditionem, haec quae sequuntur ita se habent de successoribus Nabuchodonosor atque destructione Babylonis. Ergo post mortem Nabuchodonosor Almilmapadachus filius eius succedit in regnum, qui regem Hierosolymitanorum Iechoniam, qui et Ioachim, solvit a vinculis, eumque inter amicos necessarios habuit, et multa ei dona concessit. Nam pater eius fidem non servaverat Iechoniae, qui se utique cum uxoribus et filiis et omni cognatione sponte tradiderat pro civitate sua. |
| 13 | Moriente vero Amilmapadacho post annos octodecim regni sui, Egesarius filius eius tenuit principatum XL annis; eoque mortuo, ad eius filium Naborsadachum pervenit imperium. Quod dum novem mensibus habuisset, eo defuncto, transiit ad Balthasar, qui Naboar nuncupatur. |
| 14 | Contra hunc itaque regem castrametati sunt Cyrus Persarum rex, et Darius Medorum. Qui dum obsiderent eum in Babylonia, mirabile quoddam prodigium contigisse dignoscitur. Balthasar enim dum vasa Dei, quae pater eius de templo Hierosolymitano asportaverat in Babyloniam et in proprio templo constituerat, usus quidem non fuerat eis. Iste vero superbia ductus est, ut eis uteretur ad pocula, dum in coena laetus cum concubinis et regibus amicis suis aestuaret vino, et hoc modo blasphemaret Deum. Tunc itaque vidit de muro venientem manum, et in pariete quasdam litteras scribentem; et caetera, quae ita ut habuerunt se veraciter in libro Danielis scripta leguntur. |
| 15 | Igitur dum obsideretur, et ipse captus est Balthasar et civitas a Cyro Persarum rege, qui adversus eum fortissime dimicavit. Cum regnasset octodecim annis idem Balthasar, Nabuchodonosor regis nepos, cui talem fuisse cum Babylonia terminum percepimus, Darius autem Astyagis filius, qui Babyloniorum principatum destruxit, cum Cyro cognato suo annum agebat sexagesimum secundum cum Babylon fuisset invasa. |
| 16 | Qui tamen alio nomine vocabatur a Graecis, quique Danielem prophetam sumens secum, in Mediam duxit, et omni honore eum sublimavit [Al. celebravit]. Erat enim unus inter tres satrapas quos Darius super trecentos sexaginta satrapas instituerat; sub quo ea quae Daniel in suis reliquit scriptis, contigisse haud dubium est, id est, de his quae ab invidis perpessus, ac ea quae de regno Graecorum seu Persarum, et caeteris, quae Domino monente praescire meruit. |
| 17 | Igitur primo imperii anno regis Persarum Cyri septuagesimus concurrebat captivitatis Iudaeorum, ut Iosephus refert. Cyrus namque dum legeret Isaiae prophetias, et cognovisset inter illius praedicationes quae de eo Dominus praedixerat, et miraretur nomen Domini Dei, impetus quidam eum cepit, ut munificam scripturam compleret. |
| 18 | Scriptum quippe reperit dixisse Dominum: Quoniam volo Cyrum, quem multarum et magnarum gentium regem constitui, mittere populum meum ad propriam terram, et templum reaedificare. Haec Isaias praedicaverat, ante annos CLXX destructionis templi. Hic namque fere quinquaginta millia Iudaeorum laxata captivitate regredi fecit in Iudaeam, qui constructo altari templi fundamenta iecerunt. Cumque a vicinis gentibus impediretur opus, usque ad Darium remansit imperfectum: solo tantum altari consistente. |
| 19 | Colligitur vero omne tempus captivitatis Iudaeorum annis LXX, qui secundum quosdam a tertio Eliachim usque ad vigesimum annum Cyri regis Persarum computantur. Porro, secundum alios, ab Iosiae regis Iudaeorum anno tredecimo, sub quo Ieremias prophetare coepit, usque ad primum annum supradicti Cyri regis, desolationis vero templi sub Dario rege complentur anni LXX. Apud Haebraeos autem, qui ascenderunt tunc ad Iudaeam ex captivitate, pontifex maximus Iesus Iosedech filius, et princeps gentis Zorobabel, clari habebantur. |
| 20 | Igitur idem Cyrus supradictus proximi temporis successibus elatus, bellum Scythis intulit, quem Thamiris regina, quae tunc genti praeerat, cum prohibere transitum Araxis fluminis posset, transire permisit primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem obiecti fluminis hostis inclusi. Cyris itaque Scythiam ingressus procul a transmisso flumine castrametatus insuper astu eadem instructa vino epulisque deseruit, quasi territus refugisset. |
| 21 | Hoc comperto, regina tertiam partem copiarum, et filium adolescentulum ad persequendum Cyrum mittit. Barbari velut ad epulas invitati primum ebrietate vincuntur, mox revertente Cyro universi cum adolescente obtruncantur. Thamiris, exercitu et filio amisso, vel matris vel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius, quam suis lacrymis parat. |
| 22 | Simulat diffidentiam desperatione cladis illatae, paulatimque decedendo superbum hostem in insidias vocat. Ibi quippe, compositis inter montes insidiis, ducenta millia Persarum cum ipso rege delevit, adiecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. Regina caput Cyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coniici iubet, non muliebriter increpitans. Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cuius per annos triginta insatiabilis perseverasti. |
| 23 | Quo in tempore Carthaginenses nefandissimas hostias immolabant, homines scilicet, unde iratum Dominum graviter senserunt. |
| 24 | Ergo dum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, iterum infelicius victi sunt. Propter quod ducem suum Mazeum, et paucos qui superfuerant milites exsulare iusserunt. Exsules veniam per legatos petentes repulsi, patriam bello et obsidione cinxerunt. Ibi tunc Mazeus dux exsulum Cartalonem filium suum sacerdotem Herculis, cum sibi velut insultans purpuratus occurrerit, in crucem sub oculis patriae, ita ut erat um purpuris infulisque suspendit. |
| 25 | Post paucos dies urbem ipsam cepit. Qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. |