monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XVI. Medorum VII Cyazares, quo regnante, Iosias rex Iudaeorum occiditur, Iudaei diversis calamitatibus opprimuntur, regesque eorum inter Aegyptios et Babylonicos infelici sorte affliguntur; Romanorum vero Tarquinius Priscus erat rex, qui senatum auxit, et multa insignia et decora adinvenit, quibus dignitas imperii eminet. <<<     >>> XVIII. Cyrus Persa qualiter Medorum destruxerit imperium, et avunculum suum Astiagen bello superavit, Babyloniam subvertit, Gyndem fluvium in quadringentos sexaginta alveos comminuit, Lydiam petens Craesum regem cepit. Demum, post multa fortiter gesta, in Scythia cum omni exercitu periit. Sub quo Iudaei a captivitate relaxantur. Romanorum autem Tarquinius, cognomento Superbus, illis diebus rexerat regnum; et quod idem depulsus est propter suam tyrannidem atque insolentiam: cum quo pariter et regiam potestatem Romani pepulerunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XVII. Medorum VIII Astyages, quo regnante Hierusalem capta est, templumque incensum. Iudaei in Babyloniam captivi sunt ducti. Quantae etiam fortitudinis Nabuchodonosor exstiterit, et qualia fortiter gesserit virtute et opere, succincte sunt adnotata. Quid etiam de eo gentium scriptores dixerint. Itaque quod requiritur, cum Babyloniorum reges mirae fortitudinis essent, cur per reges Medorum annorum numerus observatur. De passionibus etiam Hieremiae prophetae, et quid invitus in Aegyptum descenderit, et Aegyptiorum vastationem praedixerit. De Pythagora etiam et de septem sapientibus Graecorum, qui per ea tempora fuerint.

1 Medorum VIII Astyages, annis XXXVIII. Ab aedificatione vero templi, anni CCCCXXVII, Macedonum rex Acropus, Lydorum Aliattes. Igitur anno octavo Astyagis, Iudaei de Hierosolyma captivantur a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. Capta est vero civitas undecimo anno Sedechiae regis, quarto mense, die nono: ceperuntque eam principes Babyloniorum, quibus obsessio a rege Nabuchodonosor videbatur esse commissa.
2 Ipse autem in Arabatha civitate morabatur. Sedechias vero dum caperetur urbs, illico fuga elapsus est, quem fugientem per desertum comprehendentes cum uxoribus atque filiis, adduxerunt ad regem principes Babylonii in Arabatha. Hunc ergo ad se venientem Nabuchodonosor impium et infelicem vocare coepit, et iurisiurandi immemorem, quia dum ab eo percepisset imperium, quod ab eius fratre tulerat, et illi tribuerat, contra munificum largitorem egisse videbatur hostiliter.
3 His igitur verbis usus, filios eius iussit pariter et amicos continuo perimi, ipso scilicet Sedechia et aliis captivis inspicientibus. Deinde oculos eruens Sedechiae, eumque vinciens perduxit in Babyloniam. Alia siquidem universa, consona a prophetis edicta sunt: quo modo et civitas vastaretur, et ipse Sedechias duceretur captivus in Babyloniam. Discordavit autem in hoc Ezechiel dicens quia Sedechias Babyloniam non videret, cum Hieremias dixisset quia vinctum eum rex Babyloniae illuc duceret. Haec autem provenerunt ei, quae Hieremias et Ezechiel prophetaverunt, quia comprehensus duceretur ad Babylonium regem, et loqueretur ei ore suo, et videret oculos regis, sicut Hieremias dixit, caecatus autem et ductus in Babyloniam non vidit eam, sicut Ezechiel praedixit.
4 Porro Babylonius rex misit principem militiae suae Nabuzardan in Hierosolymam, ut exspoliaret templum, praecipiens ut illud incenderet, et regalia pariter et civitatem ad pavimentum usque deponeret, et populum in Babyloniam abduceret. Qui dum venisset ad Hierosolymam undecimo anno regis Sedechiae, templum subvertit, et vasa Dei aurea argenteaque tulit, nec non et maximum cantharum quem posuit in templo Solomon, insuper et columnas aeneas et capita earum, aureasque mensas et candelabra.
5 Et haec auferens templum quoque succendit, mense quinto initio mensis anno undecimo Sedechiae regis, octavo decimo anno Nabuchodonosor. Succendit autem et regalia civitatemque destruxit. Templum ita concrematum est post trecentos et septuaginta annos, et menses sex diesque decem, ex quo id constat aedificatum, ab egressu autem populi ex Aegypto tunc erant anni , menses VI, dies X. A diluvio vero usque ad vastationem templi, omne tempus fuit annorum , mensium VI, dierum X.
6 Ex quo vero factus est Adam usque ad ea quae provenerunt templo, anni sunt , menses VI, dies X. Tantus ergo numerus annorum fuit. Mansit autem sub regibus hic populus, a Saul, et David, et qui primi gentis Iudaicae imperium susceperunt, per DXXXII annos, menses VI dies X, sub iudicibus vero annis plus D, post mortem Mosi, et ducis Iesu. Haec ita se habent iuxta Iosephi assertionem.
7 Iuxta aliorum vero supputationem templum ab anno aedificationis suae quadringentesimo tricesimo quinto, vel quadringentesimo quadragesimo secundo succensum est. Ergo Nabuchodonosor tantae fuit fortitudinis ut etiam Magestenis in quarto Indicorum libro nitatur approbare hunc regem fortitudine et octavum magnitudine Herculem transcendisse.
8 Dicit enim eum vastasse Libyae civitates et Hiberiam. Porro Diocles in secundo Coloniarum libro meminit huius regis, et Philostratus in Indicis et Phoenicis historiis dicit quia iste rex obsedit Tyrium annis tribus, cum illo tempore Tyro regnaret Ioathabula. Ipse vero de manubiis hostium templum Beli et reliqua largissime nimis ornavit, et antiquae civitati alia quoque contulit, et prisca superavit, ita ut nequaquam obsidentes valerent fluvium convertere et civitati aliquo modo praevalere. Erexitque tres porticus intrinsecus, et tres extrinsecus, de latere cocto decenter muniens eas, et exornans valde magnifice.
9 Paternis quoque regalibus alia proxima regalia fabricatus est, quorum spatia et reliquam pulchritudinem dicere credo supervacuum. Verumtamen hoc sciendum, quia dum essent haec magna et nimis eximia, diebus sunt quindecim consummata. In istis vero regalibus lapides posuit, quorum instar simile erat monti, et plantavit diversas arbores, fecitque ostium quod pensile dicebatur.
10 Hoc ergo modo diversi huius regis fecere memoriam. Igitur dum tam potentes atque famosi Babyloniorum existerent reges, quaeritur quaenam causa sit cur non in numero et cardine illustrium habeantur regum? Scimus enim quoniam regnum Assyriorum quod a Semiramide Nini uxore est in Babylonia fundatum, diuturno tempore in ea et usque ad Sardanapalum permansit.
11 Quo interfecto, a praefecto Medorum Arbace regnum Assyriorum in Medos translatum est, Medorumque reges in cardine et numero ab historiographis traduntur, donec ad Persas translatum est. Ergo si translatum est Assyriorum regnum ad Medos, et cum eis retentum, sicut historiae declarant, nunc Babyloniorum regnum quod sit si quis scire voluerit, recolat Asiam a Nino occupatam, totumque Orientem usque ad terminos Indiae, ab uxore vero eius, insuper Aethiopas, aliasque nationes regno Assyriorum esse subiectas.
12 Ex quo apparet descendente Arbace ad Medos, partem regni maximam dignitatemque invasisse ac penes se in Media retinuisse. Chaldaei vero Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita quippe potestas Babyloniae apud Medos, proprietas vero regni apud Chaldaeos fuit. Chaldaei autem propter antiquam dignitatem regiae urbis, non suam dignitatem, sed illius vocare maluerunt.
13 Unde factum est ut Nabuchodonosor caeterique post eum reges, usque ad Cyrum et Darium, qui Chaldaeorum regnum civitatemque Babyloniam destruxerunt, quamvis Chaldaeorum viribus potentes, nomine tamen Babyloniae clari legantur. Enimvero non immerito beatum apostolum Petrum Romam in suis scriptis Babyloniam nominasse nunc recolo, quoniam tunc in Oriente prima caput orbis est effecta Babylon, mansitque inconcussa usque ad Sardanapalum.
14 Quo interfecto, amisit partem maximam potentiae, tamen partem regni penes se retinuerunt Chaldaei, qui Babyloniam sibi adversum Medos vindicaverunt. Quo in tempore Proca avus Rheae Sylviae quae mater Romuli fuit, regnare coepit, a quo historiae Latinorum inchoantur, ab eo sementum Romae iactum quamvis nondum germen appareret, Babylon vero novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquinio regum dominatione liberata est.
15 Siquidem sub una eademque convenientia temporum illa in Oriente cecidit, ista in occidente surrexit. Illa tunc quasi moriens dimisit haereditatem alienorum perpessa dominatum, haec vero pubescens se agnovit haeredem, aspernata etiam suorum fastigium. Tunc orientis occidit, et ortum est occidentis imperium. Qua de re ab Apostolo Roma iure Babylon nuncupatur. Igitur Nabuzardan princeps militiae Nabuchodonosor, qui templum Domini succendit, eiusque vasa et cantharum maximum a Salomone factum, una cum populo a Hierusalem transmigrare fecit ad regem Babylonium, reliquias quasdam populi in Iudaea reliquit ad excolendam terram, tributaque regi persolvenda, quibus praefecit Godolielem.
16 Quo in tempore idem Godoliel ab Ismaele, qui erat de regio semine, interficitur. Timentes vero Babylonios Iudaei, qui remanserant, propter necem Godoliae, quoniam a Babyloniis iudex fuerat constitutus, assumptum Hieremiam prophetam invitum atque contradicentem, cum suo discipulo Baruch, ad Aegyptum descendentes secum trahunt.
17 Rex Aegyptiorum Vafris tunc erat. Hieremias vero propheta, a tertio decimo anno regis Iosiae prophetare orsus, usque dum civitas vastaretur et templum, quae ventura illi populo erant prophetando praedicabat, suasque prophetias in libro scriptas populo legendas dedit. Qua de re multa a Iudaeis mala perpessus, caesus, vinculis afflictus est. Principes etiam e carcere prophetam educentes, rege Zedechia permittente in quemdam lacum plenum coeno deposuerunt, ut morte propria suffocatus exstingueretur.
18 Ille vero usque ad guttur in luto depositus, in his degebat angustiis. A quodam vero servorum regis, honoribus decorato, qui genere erat Aethiops, liberatus est.
19 Igitur dum in Aegypto consisteret, iubente Deo praedixit populo Aegypto futuram captivitatem, et qualiter in Babyloniam captivi ducerentur, et alii in propria regione ab illis trucidarentur. Et haec ita completa sunt: quinto siquidem anno captivitatis Hierosolymorum. Cumque subdidisset Nabuchodonosor Ammonitas et Moabitas, perrexit ad Aegyptum, eamque subvertit, et regem quidem, qui tunc erat, occidit; aliumque in ea constituens, denuo Iudaeos captivos duxit in Babyloniam.
20 Igitur per Assyrios corruit populus decem tribuum de Samaria, cum regnaret apud eos Osias. Deinde duarum tribuum multitudo a Nabuchodonosor rege Babyloniorum et Chaldaeorum captis Hierosolymis est vastata. Salmanasar namque transmigrans Israelitas, in eorum regione instituit gentem, quae prius in interiori parte Persidae et Mediae morabatur.
21 Tunc tamen primum Sammaritae vocati sunt, vocabulum provinciae sumentes, in qua habitare videbantur, dum prius Euthaei dicerentur, a flumine iuxta quod habitabant. Babyloniorum vero rex, cum duas tribus captivas duxisset, neque gentem aliam in eorum fecit habitare provincia, et propterea desolata omnis Iudaea, et Hierosolyma et templum, annis LXX permansit.
22 Omne siquidem tempus a captivitate Israelitarum usque ad duarum tribuum transmigrationem fuit annorum CXXX, mensium VI, dierum XV. Igitur ea quae de Daniele et sociis eius gesta mirabiliter apud regem Nabuchodonosor legimus, tunc temporis fuisse nemo fidelium dubitare potest, sive etiam quae Nabuchodonosor contigerunt, et a sancto Daniele sibi sunt praedicta. Quibus temporibus in agone certantibus tragus dabatur in praemio, id est, hircus, unde aiunt tragoedos nuncupatos. Alcman et Stesichorus poetae clari habentur. Pythacus Mitileneus, qui de septem sapientibus fuit, cum Phraenone Atheniensi, olim Phoenice, congressus, eumdem interfecit.
23 Solon Draconis leges antiquas extra eas quae ad sanguinem pertinebant novo Atheniensibus, quibus praeerat, iure constituit. Septem vero quos antiquitas sapientes iactat, hi fuerunt: Thales Milesius, Pythacus Mitilenus, Soalon Atheniensis, Chion Lacedaemonius, Periandros Corinthius, Cleobolus Lydius, Bias Prieneus. Omnes hi septem appellati sunt sapientes, qui post poetas theologos claruerunt, quoniam nonnulla honestiora praecepta morum brevitate sententiarumque complexi sunt.
24 Nihil autem monumentorum quod ad litteras attineat posteris reliquerunt, nisi quod Soalon quasdam leges Atheniensibus (ut praedixi) dedit, Thales vero physicus fuit, et suorum dogmatum libros reliquit. Pythagoras autem Samius, a quo etiam ferunt philosophiae nomen exortum, qui et arithmeticae artis inventor fuisse dicitur, eodem tempore claruisse fertur. Nam cum antea sapientes appellarentur, qui aliis praestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est, studiosum vel amatorem sapientiae, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.
25 Per idem tempus Sappho mulier in diverso poemate claruit. Ferechites historiarum et Xenohipnes physicus tragoediarum clam inventores habentur. Romanorum vero Servius Tullius gubernacula quo in tempore invadit, nec obscuritas inhibuit, quamvis matre serva creatus est. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
26 Ergo post Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis, quasi ad tempus regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classem, inde curiis atque collegiis distributus est. Summaque regis solertia ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonia, dignitates, aetates artium, officiorumque discrimina in tabulis referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
27 Quibus etiam diebus solis facta defectio est, cum futuram eam Thales antea dixisset. Quo in tempore Aliattes et Astyages dimicaverunt. Tunc etiam Anaximander Milesius physicus agnoscitur, cuius praeceptor Thales Milesius fuit, qui rerum naturam scrutatus, maxime admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicere potuit, qui tamen putavit tale rerum esse principium, et hinc omnia elementa mundi, ipsumque mundum, et qui inevidenter existere, id est, ex humore.
28 Huic successit eius auditor Anaximander, qui de natura rerum mutavit magistri opinionem. Non enim ex una re, id est, ex humore sicut Thales, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putavit. Infinita rerum principia singularum esse credidit, et innumerabiles mundos gignere, et quaecunque in eis oriuntur, eosque mundos, modo dissolvi, modo iterum gigni existimavit. [Locus corruptus.]Quanta quisque ab Argivis actus, post eum qui sub Archemero fuerat.
29 Agon quippe gymnicus, quem pantathene vocant tunc actus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.109 uldBPL24.59

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XVI. Medorum VII Cyazares, quo regnante, Iosias rex Iudaeorum occiditur, Iudaei diversis calamitatibus opprimuntur, regesque eorum inter Aegyptios et Babylonicos infelici sorte affliguntur; Romanorum vero Tarquinius Priscus erat rex, qui senatum auxit, et multa insignia et decora adinvenit, quibus dignitas imperii eminet. <<<     >>> XVIII. Cyrus Persa qualiter Medorum destruxerit imperium, et avunculum suum Astiagen bello superavit, Babyloniam subvertit, Gyndem fluvium in quadringentos sexaginta alveos comminuit, Lydiam petens Craesum regem cepit. Demum, post multa fortiter gesta, in Scythia cum omni exercitu periit. Sub quo Iudaei a captivitate relaxantur. Romanorum autem Tarquinius, cognomento Superbus, illis diebus rexerat regnum; et quod idem depulsus est propter suam tyrannidem atque insolentiam: cum quo pariter et regiam potestatem Romani pepulerunt.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik