monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XV. Medorum VI Phraortes, sub quo Iosias Iudaeorum rex, et Romanorum Ancus Martius. <<<     >>> XVII. Medorum VIII Astyages, quo regnante Hierusalem capta est, templumque incensum. Iudaei in Babyloniam captivi sunt ducti. Quantae etiam fortitudinis Nabuchodonosor exstiterit, et qualia fortiter gesserit virtute et opere, succincte sunt adnotata. Quid etiam de eo gentium scriptores dixerint. Itaque quod requiritur, cum Babyloniorum reges mirae fortitudinis essent, cur per reges Medorum annorum numerus observatur. De passionibus etiam Hieremiae prophetae, et quid invitus in Aegyptum descenderit, et Aegyptiorum vastationem praedixerit. De Pythagora etiam et de septem sapientibus Graecorum, qui per ea tempora fuerint.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XVI. Medorum VII Cyazares, quo regnante, Iosias rex Iudaeorum occiditur, Iudaei diversis calamitatibus opprimuntur, regesque eorum inter Aegyptios et Babylonicos infelici sorte affliguntur; Romanorum vero Tarquinius Priscus erat rex, qui senatum auxit, et multa insignia et decora adinvenit, quibus dignitas imperii eminet.

1 Medorum VII Cyazares, annis XXXII. Ab aedificatione vero templi anni CCCXCV. Quo in tempere Iosias rex erat Iudaeorum, qui cum Nechaone rege Aegyptiorum congressus, occiditur: habens successorem Ioacha, quem Neacho vinctum duxit in Aegyptum, post bella contra Babylonios acta, constituensque fratrem eius seniorem, ex eodem patre, pro eo regem, nomine Ioachim, qui et Eliachim, provinciae tributum imposuit.
2 Igitur Ioachim cum octavum regni ageret annum, veniente Nabuchodonosor cum magno apparatu contra Iudaeos, qui omnem Syriam de manu Nechaonis regis Aegypti abstulerat, quem etiam Nabuchodonosor iuxta Eufratem in bello vicerat, eiusque dominationem ab Assyria depulerat eamque sibi subiecerat; hunc vero Nabuchodonosor metuens Ioachim, minasque eius, et pacem habere desiderans, praebuit ei tributa quae praeceperat, annis tribus; tertio vero anno non reddidit, deceptus spe Aegyptiaci belli.
3 Audierat enim eos contra Babylonios iterum pugnaturos, sed hoc minime Aegyptii praesumpserunt. Nabuchodonosor vero iterum cum magno exercitu venit contra Iudaeos: quem Ioachim iure foederis suscepit. Dum ergo rex Babyloniae intrasset in civitatem, fidem nequaquam servavit, sed iuvenes fortissimos Hierosolymitanorum occidit una cum rege Ioachim, quem etiam ante muros inhumatum proiici iussit, et alios in dignitatibus positos, captivos in Babyloniam duxit: inter quos ductus Ezechiel propheta adhuc puer est.
4 Filium vero eius Ioachim constituit regem universae provinciae, quod mox eum poenituit fecisse. Formidatus est enim ne forte, habens mali memoriam pro nece paterna, provinciam eius invaderet; et mittens exercitum, regem Ioachim Hierosolymis obsidebat: qui accepit iusiurandum ab eis ut nihil mali pateretur, nec ipse nec civitas.
5 Non autem servavit eam Babyloniae rex, sed praecepit principibus suis ut omnes, qui erant in civitate iuvenes, captivos sumerent, pariter et artifices, eosque ad se ligatos adducerent, qui omnes fuere decem millia octingenti triginta et duo, simul et Ioachim, cum matre pariter et amicis, quos deductos ad se habuit in custodia. Patruum vero Ioachim, nomine Sedechiam, constituit regem, accipiens ab eo iusiurandum, ut ei provinciam custodiret, et nihil hostiliter ageret, et Aegyptiis non faveret. Haec iuxta assertionem Iosephi retulimus.
6 Eusebius vero et nostri temporum scriptores ita ferunt: Anno tertio Ioachim Nabuchodonosor Iudaeam captam tributariam fecit, et in ditionem suam redactis plurimis Iudaeorum, partem etiam vasorum templi cum invasisset, tributario Eliachim facto et Ioachim, victor ad suos rediit. De regio semine pueros secum in Babyloniam deduxit, quos eunuchos factos scholae tradidit, cum caeteris nobilioribus, quos ex diversis nationibus depraedaverat, ut omnem discerent Chaldaeorum sapientiam, inter quos Daniel, Ananias, Azarias, Misahel clari habentur.
7 Tunc temporis Macedonum rex Philippus erat, Lydorum Sadiattes, Romanorum vero Tarquinius Priscus, qui quamvis transmarinae originis esset, regnum ultro petens accepit, ob industriam atque suam elegantiam, quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quamvis Acius Nevius numerum augeri prohibeat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fieri ne posset quod ipse mente conceperat.
8 Ille, rem expertus augurio; posse respondit. Ad quem: Hoc, inquit, agitur: an cutem illam secare novacula possit? Et augur: Potest, inquit, et secuit, inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit: inde fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru quatuor equis triumphatur, togae pictae, tunicaeque palmatae: omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt. Idem Romae Circum aedificavit, numerum senatorum auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas construxit, ad extremum ab Anci filiis occisus est, regis illius, cui ipse successerat.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.107 uldBPL24.58

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XV. Medorum VI Phraortes, sub quo Iosias Iudaeorum rex, et Romanorum Ancus Martius. <<<     >>> XVII. Medorum VIII Astyages, quo regnante Hierusalem capta est, templumque incensum. Iudaei in Babyloniam captivi sunt ducti. Quantae etiam fortitudinis Nabuchodonosor exstiterit, et qualia fortiter gesserit virtute et opere, succincte sunt adnotata. Quid etiam de eo gentium scriptores dixerint. Itaque quod requiritur, cum Babyloniorum reges mirae fortitudinis essent, cur per reges Medorum annorum numerus observatur. De passionibus etiam Hieremiae prophetae, et quid invitus in Aegyptum descenderit, et Aegyptiorum vastationem praedixerit. De Pythagora etiam et de septem sapientibus Graecorum, qui per ea tempora fuerint.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik