Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XV. Medorum VI Phraortes, sub quo Iosias Iudaeorum rex, et Romanorum Ancus Martius.
| 1 | Medorum VI Phraortes, annis XXIV. A condito namque templo anni CCCLXXI, sub quo Iosias regnare coepit parti Iudaeae, qui lucos succidit, et gentium idola de suo regno abiecit, Deumque coeli integre coluit. Ossa etiam humana super altare combussit quod impius Ieroboam ad subversionem Israel construxerat. Adimplevit namque quod de eo prophetatum fuerat per virum Dei Iaddun de Iuda Ieroboam sacrificanti. |
| 2 | Philippus Macedonum rex tunc erat, et Ancus Martius Romanorum, Pompilii nepos ex filia. Hic Aventinum montem et Ianiculum urbi addidit, et muro moenia amplexus est, et influentem Tyberinum urbi pontem commisit. Supra mare vero tertio decimo ab urbe milliario in ipso fluminis marisque confinio Ostiam civitatem condidit. Quibus diebus (ut quidam ferunt) Thales Melesius primus physicus philosophus clarus habebatur, prophetantibus in Iudaea Hieremia, Olda muliere et Sophonia. Tunc musicus Tarpander insignis habebatur. |
| 3 | Oraculo namque Dodonaeo primum usa est Graecia: Myrtheus Atheniensis poeta tunc cognoscitur, Dracho legumlator tunc etiam fuisse fertur: Epidaurus civitas condita, quae postea dicta est Dyrachium. |