monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37 > 5 > 28 > 21 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, XIII. Medorum IV Cardicas, quo regnante, Numa rex Latinorum fuit, qui multa vana instituit et superstitiosa. <<<     >>> XV. Medorum VI Phraortes, sub quo Iosias Iudaeorum rex, et Romanorum Ancus Martius.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XIV. Medorum V Deioces, sub quo Manasses in Babyloniam captivus ductus, et poenitentiam agendo meruit absolvi. Romanorum vero Tullius rex, qui multa reipublicae ad decorem pertinentia instituit, et quae civitates tnnc sunt conditae.

1 Igitur Medorum V Deioces, annis LIV. A condito templo, trecentesimus septimus decimus erat. Sub quo Manasses parti Iudaeae dum regnaret, ductus in Babylonem captivus, ferreis vinculis illigatus, fertur poenitentiam egisse, cuius et canticum poenitentiae legitur. Postea vero reversus in regnum, mala praeterita damnans poenitendo, Deo etiam gratias agebat qui eius exaudivit preces, eripiens eum a maximis angustiis, deinde vitam ducens mirabilem, tamen reliquit filium suum pessimum Ammon successorem. Quibus diebus Atheniensium erat rex Absander, cui successit Erixias.
2 Postquam cessantibus regibus constituti sunt principes, electi nobiles novem Atheniensium urbi praefuerunt, rempublicam agentes. Macedonum Argaeus; Romanorum vero Tullius Hostilius, cui ob honorem virtutis regnum ultro datum est. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi instituit. Primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, ille ambitu vallis urbem ampliavit, adiecto monte Celio.
3 Itaque exercita iuventute intulisse Albanis bellum, et diu altrinsecus spe incerta clade, tandem pessimus exitus et dubius eventus, compendiosa tergeminorum congressione fuisse. Rursus, pace disrupta, Metium Suffetium Fidinatem bella meditantem, etiam proditione suspensum, curribus in diversa raptantibus, duplicis animi noxam poena diversi corporis expendisse. Quibus etiam diebus Cizicus condita est, et in Italia Locri; in Lacedaemone vero primum acta nudipedalia dicuntur: Musici namque Archilogus et Symonides, Aristozenusque, illustres habebantur. Itaque legislator Zeleucus frequentibus praeconiis celebrabatur; Cypsilus enim in Corintio tyrannidem exercebat.
4 Tunc Byzantium conditum est, et Hystriis civitas in Ponto.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.105 uldBPL24.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik