Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XIII. Medorum IV Cardicas, quo regnante, Numa rex Latinorum fuit, qui multa vana instituit et superstitiosa.
| 1 | Igitur Medorum IV Cardicas, annis XIII. A constructione vero templi tricesimus quartus, sub quo Ezechias regnabat in Iudaea. Decem vero tribus, quae vocabantur Israel, iam in captivitatem erant ductae. Macedonum rex Perdica erat, Atheniensium Hippomenes, cui Leocrates succedit. Latinorum Numa, qui et Pompilius, post Romulum exstitit rex, qui nullum cum finitimis gessit bellum. |
| 2 | Duos menses is anno addidit, Ianuarium et Februarium, cum antea decem tantum apud Romanos fuissent a Romulo instituti. Capitolium quoque a fundamentis aedificavit, vir in religione sacrorum praecipuus, qui sacra et caeremonias omnemque cultum deorum docuit. Pontifices, augures, caeteraque sacerdotia et secreta quaedam imperii pignora descripsit, Ianumque bifrontem. |
| 3 | Ille primus focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum custos imperii coelestium siderum flamma vigilaret. In tantum enim vanitate deceptus est, ut plura diabolo dictante conscriberet, quae postea si ad hominum notitiam pervenirent, nimium obfutura cognovit. Sed quia incendere ea timuit, iuxta suum latenter sepulcrum, ubi neminem accessurum credidit, sub humo abscondit. Decedente vero tempore, quidam rusticus dum in eodem agriculturam exerceret loco, aratro evellente hoc scriptum reperit, praetori obtulit, praetor vero senatui. |
| 4 | Senatus autem ut vidit, nimium detestatus exhorruit, et incendio tradens, concremavit, ne aliqua curiositate ad hominum notitiam tantum nefas diabolicum perveniret. Bellum etiam quod in Tyria gestum est inter Lacedaemones et Argivos nunc fuisse creditur: Sibylla, quae et Erophila, in Samo insignis habebatur. Nicomedia tunc condita est, quae prius Astacus vocabatur, quo in tempore prophetabant Isaias et Osee. |