| 1 | Medorum III Maditus, annis XL, a conditione templi anni CCLXIV. Quo Medis regnante, Iudaeis regnabat Achar, cui successit filius eius Ezechias, Israelitis alius Phacee habens successorem Osiam. Per ea videlicet tempora erant praedicti prophetae, quos praemisimus, id est, Amos, Isaias, Micheas, et Osee. His adiunguntur Ionas et Ioel, cum iam regnaret Ioathan, qui successit Oziae. |
| 2 | Sed istorum prophetarum duorum tempora in libris non invenire potui canonicis. Qui praedicti prophetae velut fontes prophetiae eruperunt pariter, quando regnum defecit Assyriorum, coepitque Romanum, ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham cum promissiones apertissime fierent, id est in eius semine benedictiones omnium gentium, ita Occidentalis Babylonis exordio, quo fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa per ora prophetarum praedicta, non solum loquentium, verum etiam scribentium. |
| 3 | Cum enim prophetae nunquam fere defuissent populo Israel, ex ibi quo reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium. Quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat ut inciperet quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret. Tunc Atheniensium erat rex Alemeon; Macedonum Thyrimmas, Hesiodos et Aristoteles fuisse tunc memorantur. Igitur regni Madidi anno decimo quinto captivitas prima decem tribuum Israel facta est a Sennacherib, qui et Salmanansar, rege Chaldaeorum, quae translatae sunt in montes Medorum. |
| 4 | Regnatum est in Samaria annis CCXL, et menses VII, et dies VII, ex quo se a domo David et tribu Iuda separaverunt caeterae tribus. A tempore quo sub principe Iesu provinciam obtinuerunt eamdem, erant anni DCCCCXLVII. Eodem quoque tempore nonnulli Sibyllam Eritream vaticinatam ferunt. Sybillas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. |
| 5 | Haec sane Eritrea Sybilla quaedam de Christo manifesta conscripsit carmina: quae beatus Augustinus ex Graeco in Latinum vertit eloquium, ubi ostendit in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur, IESU CHRISTE, THEOS, SOTER, quod est Latine, Iesu Christe, Dei Filius, Salvator. Hi autem versus quorum primae litterae istum sensum quem diximus reddunt, ita translati sunt. Iudicii signum, tellus sudore madescet, E coelo rex adveniet, per saecla futurus, Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem. Unde Deum cernent incredulus atque fidelis, Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso. Sic animae cum carne aderunt quas iudicet ipse, Cum iacet incultus densis in vepribus orbis, Reiicient simulacra viri, cunctam quoque gazam. Exuret terras ignis, pontumque polumque. Inquirens tetri portas effringet Averni, Sanctorum, sed enim cunctae lux libera carni Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit. Occultos actus retegens tunc quisque loquetur, Secreta atque Deus reserabit pectora luci. Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Eripitur solis iubar et chorus interit astris, Solvetur coelum, lunaris splendor obibit. Deiiciet colles, valles extoilet ab imo. Non erit in rebus hominum sublime vel altum. Iam aequantur campis montes et coerula ponti, Omnia cessabunt, tellus confracta peribit, Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni, Et tuba tunc sonitum tristem dimittet ab alto Orbe, gemens facinus miserum, variosque labores, Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens, Et coram hic Domino reges sistentur ad unum, Recidet e coelo ignisque et sulphuris amnis. |
| 6 | Nonnulli autem Erictheam Sibyllam non his regnantibus, ut praemisimus, sed Troiani belli tempore fuisse scripserunt. Eumeleus autem tunc Corinthius versificator agnoscitur. In Sicilia vero Syracusia condita est, similiter et Cathina. A Lacedaemoniis namque, ut praediximus, bella contra Messenios geruntur, et ab eis Messala capitur. |
| 7 | Thales Milesius physicus philosophus tunc agnoscitur, qui unus ex septem sapientibus fuisse perhibetur, qui physicam primus apud Graecos invenit. Iste etiam Thales successores propagavit, rerum naturam utique scrutatus, suasque disputationes litteris mandans emunivit, maximeque admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, defectus solis et lunae etiam praedicare potuit. |
| 8 | Aquam tamen putavit rerum esse principium, et hic omnia elementa mundi, ipsumque mundum et quae in eo videntur existere. Nihil autem hoc opere quod mundo considerato tam mirabile aspicimus, divinae menti praeposuit. Quo etiam in tempore, Athenis principes qui usque ad mortem reipublicae praeerant desierunt, et in annis decem magistratuum consuetudinem Athenienses tenuerunt. Post principes vero praedictos regnavit primus cum eis Carobs Escili filius. |
| 9 | Tunc Aradis insula habitata est, Gizaecus condita. Igitur anno Madidi nono, post eversionem vero Troiae quadringentesimo quarto decimo, sexta Olympiade, quae quinto demum anno, quatuor in medio expletis, apud Elidem Graeciae civitatem agone et ludis exerceri solebat, Romulus eiusque germanus Remus, quos inter pastores diximus enutritos, collectaque pastorum atque latronum multitudine, Romanae urbis aedificia inchoaverunt, suoque de nomine iunior, qui germanum peremerat, urbem vocari praecipit. |
| 10 | Cuius regnum urbis continuo Romulus fratricidio imbuit, parique successu crudelitatis, sine mora raptas Sabinas mulieres, improbis nuptiis confoederatas, maritorum et parentum cruore dotavit. Itaque Romulus interfecto primum avo Numitore, dehinc Remo fratre, arripuit imperium, urbemque constituit, regnum avi, muros fratris, templum soceri sanguine dedicavit, sceleratorum manum promissa impunitate collegit. Ad tutelam vero novae urbis, sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat, saltu transilivit, qui iussu fratris occisus est; prima certe victima urbis fuit. |
| 11 | Imaginem namque urbis potius quam urbem fecerat Romulus, sed incolae deerant. Erat tamen in proximo locus, hunc asylum facit, et statim mira vis hominum, Latini, Thuscique pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, Archades, qui sub Evandro venerant duce, confluxerunt. Sic namque ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ita fecit. Virorum itaque matrimonia a finitimis petita, quia non impetrabantur, manu capta sunt. |
| 12 | Simulatis quippe ludis equestribus, virgines ac mulieres Sabinorum, quae ad spectaculum venerant, praedae fuerunt. Haec statim causa bellorum. Sabinis portae proditae per virginem Tarpeiam. Ita admissis intra moenia hostibus atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus foedam suorum vix sisteret fugam. Tandem intervenere funeribus raptae laceris comis; sic pax facta cum Tatio, foedusque percussum est. |
| 13 | Quem tum Tatium senem honestis pietatis causis insistentem, mox ut in societatem regni Romulus assumpsit, occidit. Ergo pulsi fugatique Vientes, Cennensium captum ac dirutum est oppidum, spolia insuper opima de rege Argone Feretrio rex reportavit. Tarpeia namque virgo praedicta clypeis Sabinorum obruta est. Unde mons Tarpeius nomen accipit, in quo nunc est Capitolium. |
| 14 | Iam hinc incessabilia certamina et iuxta quantitatem virium externa atque civilia semper gravia fuerunt. Igitur Romulus hunc reipublicae imposuit statum. Iuventus divisa per tribus, in equis et armis, ut ad subita bella excubaret, consilium autem reipublicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres vocabantur, ob aetatem senatus; et ex populo mille collegit viros, qui armati sibi assisterent expediti. |
| 15 | Unde a mille milites dicti, sicut a senibus senatores, et a curiis Quirites. Idem Romulus apud paludem per caput capri sublatus, nusquam comparuit. Sed, suadente Proculo, Quintus est nominatus, quem tamen a senatu propter acrius ingenium deceptum asserunt. Eodem tempore Senacherib rex Chaldaeorum ad custodiendam regionem Israelitarum accolas Assyrios misit. |
| 16 | Qui aemulatores Idaeae legis facti, Samaritae nuncupati sunt; quod Latina lingua exprimitur custodes, qui proprie Euthaei vocantur, a quodam flumine Eutha, quod est in provincia Pesida, unde rex eos migrare fecerat in Samariam. |