monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, X. Medorum I Arbaces : quo regnante prophetabant Osee, Esaias, Amos et Ionas. Qui velut fontes proruperunt in prophetiam, ut prima cecidit Babylon et secunda coepit oriri, id est Roma, sub cuius regno Christus est natus. <<<     >>> XII. Medorum III Madidus, quo regnante decem tribus quae vocabantur Israel translatae sunt in montes Medorum, et Cuthaei (qui vocantur Samaritae) pro eis in eorum regione collocantur. Romulus autem interfecto avo atque fratre, fundavit Romam. Sibylla Eritrea hoc in tempore exstitit: quae de Christo manifeste prophetavit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT XI. Medorum II Sosarnus: quo regnante prima olympias coepta est, reges Lacedaemoniorum atque Corinthiorum defecerunt, Lydorum autem regnum inchoavit, tyrannus Phalaris tunc in Sicilia auctorem nefandissimi operis iuste punivit. Sancti prophetae etiam gentium salutem exorsi sunt praedicare.

1 Medorum II Sosarnus annis XXX, a conditione templi anni CCXXXIV. Iudae parte regnabat Ioathan, Israelitis Phacee, quando et quinto decimo eius anno prima olympias coepta est nominari: a qua usque ad captivitatem Troiae supputantur anni CCCCV: quam olympiadem Iphitus filius Praxonidis, sive Emonis, primus constituit, in qua Corebus Eliensis exstitit victor: Elienses quidem quinquennale certamen, quatuor annis in medio expletis, quibus tot principes annuos constituebant, agere soliti sunt.
2 Escilus vero Agamestoris filius, Atheniensium tunc princeps erat. Ab hoc itaque tempore Graecorum historia vera creditur esse; nam antea, ut cuique visum fuit, diversas protulerunt sententias. Latinorum rex Amulius qui, pulso Numitore fratre, maiore regni potestate potiebatur, male adepta. Atheniensium Agamestor, cui Escilus successit, Macedonum vero Cyrus.
3 Quo in tempore Bogorus Aegyptiis iura constituit: sub quo et agnus locutus est, ut ferunt alii. Leges vero Licurgi a Lacedaemoniis sunt receptae. Quibus etiam diebus Lacedaemoniorum reges atque Corinthiorum defecerunt. Lydorum autem regnum inchoavit: quibus Ardisus rex primus exstitit. Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur: qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefaria in innocentes agens, invenit aliquando quem iuste puniret iniustus.
4 Nam per illos quidam aeris opifex, affectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui faber ianuam e latere composuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret, ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum vocis exortae capacitas concavi aeris augeret, pulsuque ferali competens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis non hominis gemitus videretur.
5 Sed Phalaris factum amplexus, factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati. Nam ipsum opificem sua inventione punivit. Tunc etiam Peloponensium Atheniensiumque maximum bellum totis viribus animisque commissum est, in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut velut victi se ab alterutro subtraherent, bellumque desererent.
6 Tunc etiam Amazonum gens et Cymeriorum in Asia repentinis incursibus plurimam diu lateque caedem edidit. Quibus equidem temporibus Lacedaemonii contra Messenios propter virgines suas spretas in solemni Messeniorum sacrificio, per annos viginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae vires implicuerunt. Qui cum per decem annos longa fatigati obsidione, et querelis uxorum super longa viduitate et periculo sterilitatis contestantium, ni redirent, a finitimis concubitus petituras, permoti, tamen ne revocarentur, electos in exercitu quosdam Spartham remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere. Sciendum tamen est ipsam esse Spartham, quam et Lacedaemoniam civitatem, atque inde Lacedaemonios Sparthanos dici.
7 Qui dum crudeliter contra Messenios dimicant, quamvis saepius ancipiti victoria, demum superant. Tunc etiam contra Athenienses arma convertunt, diu variae et graves pugnae et anceps status victoriae, ac postremum pendente eventu utrinque discessum est. Ergo tantus furor Sparthanorum erat, ut, duobus bellis impliciti, suscipere tertium non recusarent.
8 Tunc enim post innumerabiles, ut ita dicam, Laurentis loci in Latio reges Sylvios, Albanosque, qui per annos CCC in parte Italiae praedicta regnaverunt, quamvis pauperrime, Amulius rex fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae et Ilia vocabatur, Vestalem virginem fecerat, quae gravida inventa, dum scelus suum nititur excusare, a Marte se compressam mentita est.
9 Ex qua genitis duobus geminis, rex exponi praecepit. Quos vagientes parvulos iuxta ripam Tyberis expositos, Faustulus regis pastor ad Laurentinam uxorem suam detulit, quae propter pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, a vicinis Lupa appellabatur. Unde meretricum cubicula lupanaria dicuntur. Qui gemini inter alios pastores enutriti, cum adolevissent, collecta latronum manu et pastorum, interfecto apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituunt, matremque vindicant, quae defossa iuxta legem viva ob stupri mercedem fuerat. Hinc decedentibus atque nascentibus regnis, novus ordo consurgit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.97 uldBPL24.55

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, X. Medorum I Arbaces : quo regnante prophetabant Osee, Esaias, Amos et Ionas. Qui velut fontes proruperunt in prophetiam, ut prima cecidit Babylon et secunda coepit oriri, id est Roma, sub cuius regno Christus est natus. <<<     >>> XII. Medorum III Madidus, quo regnante decem tribus quae vocabantur Israel translatae sunt in montes Medorum, et Cuthaei (qui vocantur Samaritae) pro eis in eorum regione collocantur. Romulus autem interfecto avo atque fratre, fundavit Romam. Sibylla Eritrea hoc in tempore exstitit: quae de Christo manifeste prophetavit.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik